{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 38.489.33-56","citation":"Benedict, Regula 38.489.33-56","ref":"38.489.33","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/38.489.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/38.489.33","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/38.489.33.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"summum scilicet, vocem omnem, omnemque mussitationem excludens. Quid autem sit mussitatio declarat his verbis Boherius: « Mussitatio est aliquod signum vocis confusae, ut est tussis simulata, vel quasi excreare volens, vel sibilus honestus. Nonnunquam mussitatio est idem quod leniter vel caute loqui, vel loqui sub silentio. Aliquando mussitare idem est quod murmurare. » Eodem fero modo loquuntur Hildemarus et Bernardus Cassinensis. Hic vero notat Hildemarus quosdam hunc S. Regulae locum sic intelligere, ut nec priorem, nec inferiorem velint ullo modo loqui ad mensam; litterisque exprimendum esse quod sonitu alicujus signi declarari non potest, cum opus est aliquid petere. Alios vero qui dicant priorem ita suppressa voce loqui posse, ut ab uno tantum audiente intelligatur; nec S. Benedictum eam prohibuisse vocem quae ab uno audiatur, sed quae ab omnibus. Aitque primam sententiam esse praeponendam; nam summum silentium non minus suppressam quam altam vocem supprimit. Porro quam hic S. Pater de servando ad mensam silentio legem tulit, hanc ab antiquis accepisse monachis pro comperto est. De Aegyptiis S. Hieronymus (Epist. 22): « Nullus, inquit, in cibo strepitus est, nemo dum comedit loquitur; » et Cassianus (Lib. iv, c. 17): « Apud Aegyptios, et maxime Tabennensiotas tantum silentium ab omnibus exhibetur, ut cum in unum tanta numerositas fratrum refectionis obtentu consederit, nullus nec n…utire quidem audeat, praeter cum qui suae decaniae praeest; qui tamen si quid mensae superinferri aut auferri necessarium esse perviderit, sonitu potius quam voce significat; tantaque vescentibus eis silentii hujus disciplina servatur, ut cucullis ultra oculorum palpebras demissis (ne scilicet liber aspectus habeat curiosius copiam evagandi), nihil amplius intueantur quam mensam, et appositos in ea, vel quos capiunt ex ea cibos; ita ut quemadmodum, vel quantum reficiat alius, nullus invicem notet.","prev":{"citation":"Regula 38.489.1-32","label":"38.489.1 to 38.489.32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/38.489.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/38.489.1"},"next":{"citation":"Regula 38.489.57-93","label":"38.489.57 to 38.489.93","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/38.489.57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/38.489.57"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}