{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 39.499.1-23","citation":"Benedict, Regula 39.499.1-23","ref":"39.499.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/39.499.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/39.499.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/39.499.1.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"De mensura ciborum. Sufficere credimus ad refectionem quotidianam tam sextae quam nonae, omnibus mensis cocta duo pulmentaria, propter diversorum infirmitates: ut forte qui ex uno non potuerit edere, ex alio reficiatur. Ergo duo pulmentaria cocta fratribus omnibus sufficiant: et si fuerit unde poma aut nascentia leguminum, addatur et tertium. Panis libra una propensa sufficiat in die, sive una sit refectio, sive prandii et coenae. Quod si coenaturi sunt, de eadem libra tertia pars a cellerario reservetur reddenda coenaturis. Quod si labor forte factus fuerit major, in arbitrio et potestate abbatis erit, si expediat, aliquid au gere, remota prae omnibus crapula, et ut nunquam subripiat monacho indigeries: quia nihil sic contrarium est omni Christiano quomodo crapula, sicut ait Dominus noster: Videte ne graventur corda vestra in crapula (Luc. xxi). Pueris vero minori aetate non eadem servetur quantitas, sed minor quam majoribus, servata in omnibus parcitate. Carnium vero quadrupedum, omnino ab omnibus abstineatur comestio, praeter omnino debiles et aegrotos. COMMENTARIUS. Sufficere credimus ad refectionem quotidianam.] Non dicit S. P. Benedictus ad singulas refectiones; sed ad refectionem quotidianam, « id est cujuslibet diei, inquit Boherius, juxta illud quotidiano pascebatur alimento; » sive duplex sit sextae et vesperae refectio, sive una duntaxat nonae; ut ad duas diebus prandii refectiones amplius aliquid non detur quam ad unicam coenam tempore jejunii. Ita cum Boherio S. Benedicti hoc cap te mentem explicuisse videtur ms. Regula incerti auctoris, quam ex vetustissimo codice bibliothecae reginae Sueciae eruit Romae noster Mabillonius; in ejus siquidem cap. 6 sic habetur: « S. Benedictus ait credimus in refectione quotidiana sive una sit refectio, sive prandii et coenae, panis libra una et duo pulmentaria cocta sufficere; et si fuerint inde poma vel nascentia leguminum, addatur et tertium.","prev":{"citation":"Regula 38.489.354-366","label":"38.489.354 to 38.489.366","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/38.489.354","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/38.489.354"},"next":{"citation":"Regula 39.499.24-40","label":"39.499.24 to 39.499.40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/39.499.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/39.499.24"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}