{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 39.499.24-40","citation":"Benedict, Regula 39.499.24-40","ref":"39.499.24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/39.499.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/39.499.24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/39.499.24.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"« Clarius etiam forte Bernardus Cassin. cum exponens haec verba addatur et tertium, sic loquitur: « Non intelligit autem quod debeant dari plumenta cocta nisi duo, sed quod tertium sit crudum. Et hoc illo tempore dicunt expositores fieri debere, quando conventus comedit semel tantum; quando enim comedit bis, tertium quod est crudum secundum expesitores reservatur ad coenam. » Istud Bernardi Cassinensis, quod in suo item commentario transcribit Boherius, testimonium haud obiter est transcurrendum: ex eo quippe patet non hanc fuisse singularem illorum opinionem, sed constantem aliorum expositorum sententiam. Eadem fuit mens Nicolai de Fractura, qui paulo post Bernardum scripsit suum commentarium. Hic enim explicans haec verba addatur et tertium, sic loquitur: « Per hoc non dicitur quod dari debeant pulmentaria cocta nisi duo; tertium vero, si fuerit, addatur crudum, maxime illo tempore quando conventus semel in die comedit; quia si bis in die comederet, tertium quod est crudum reservaretur ad coenam. » Idem etiam longe antea non obscure innuerat Hildemarus, hunc locum sic commentans: « Refectio quotidiana varle intelligitur. Alii sunt qui intelligunt, ut sicut in diebus privatis, ita etiam in solemnibus et in Pascha intelligitur; id est ut duo pulmentaria cocta debeant esse in solemnibus sicut in diebus privatis, propter illud quod patres nostri in privatis diebus manducabant ad no am, et in solemnibus ad sextam; et ita tantum manducabant ad sextam et seram, ut non plus quam in diebus privatis manducarent ad nonam: quia solummodo illum cibum quem ad nonam manducabant, manducabant ad sextam et seram. » Ita Hildemarus, cujus verba praefatae sententiae satis consonant; ne quid tamen dissimulem addit: « Sed meliores aliquantulum, sive tria pulmentaria cocta; nam numerum augebant. » Verum quidquid sit de illa pulmentariorum additione, quae praeter Regulam erat, ut patet ex Theodemaro mox citando;","prev":{"citation":"Regula 39.499.1-23","label":"39.499.1 to 39.499.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/39.499.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/39.499.1"},"next":{"citation":"Regula 39.499.41-56","label":"39.499.41 to 39.499.56","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/39.499.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/39.499.41"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}