{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 39.499.84-104","citation":"Benedict, Regula 39.499.84-104","ref":"39.499.84","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/39.499.84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/39.499.84","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/39.499.84.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"Quod si non fuerint, omnibus in solo pane coena erit. Multo ergo aequius foret ac spiritui discretionis, quo abunde repletus erat, magis consenum, affirmare S. Patrem duo pulmentaria cocta cum uno crudo ad prandium, totidenique ad coenam concessisse. Respondeo S. Benedictum satis superque diversorum infirmitati providisse, duo ad prandium pulmentaria cocta concedendo, et tertium ad coenam ex pomis aut herbis crudis, quae vix deficiunt in monasteriis ad ejus mentem aedificatis, hoc est, in quibus nihil deesse debet, in quibus spatiosi horti, monachorum manibus excolendi, contineri debent. Ac si deficerent, satis fuisse addictis poenitentiae monachis in solo coenare pane. Nec de S. Benedicti mente judicandum esse ex usu et remissione nostrorum temporum; sed ex districtione et austeritate veterum monachorum, quibus pro magnis erat deliciis ad panem aliquid addidisse. Certe Cluniacenses toto anni tempore, una excepta Quinquagesimae dominica, in solo pane coenasse,; aut ad maximum fructus crudos ad panem adhibuisse, colligi potest ex Udalrico (Lib. i, cap. 49): « In Quinquagesima, inquit, quia de caetero nec caseum, nec ova comedimus, post vesperas ad coenam de ipsis ovis coctis in pipere habemus generale; quod toto anno amplius non contingit, ut aliquid ea vice habeamus praeter solum panem; et si forte sunt in promptu cruda poma, vel ea quae in ferramento characterato de conspersione farinae tenuissimae fiunt, et ab hominibus Romanae linguae nebulae, a nostratibus appellantur oblatae. » Idem in mss. S. Benigni Divionensis Consuetudinibus cap. 55, et in Ordinario Corbeiensis monasterii etiam clarius continetur; nam quod Udalricus ambigua voce expressit, perspicuis ibidem verbis enuntiatur: « Toto anno non contingit ut quidquam generaliter ad coenam habeamus coctum, praeter panem solum, nisi vel cruda poma, vel ea quae ferro charactarato, etc. » Secundo opponi posset capitulum 16 monachorum Sangallensium, statuens, « ut reficiendi fratres unum pulmentum cum potu et horto seu pomis, si sunt, ante se inveniant;","prev":{"citation":"Regula 39.499.57-83","label":"39.499.57 to 39.499.83","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/39.499.57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/39.499.57"},"next":{"citation":"Regula 39.499.105-108","label":"39.499.105 to 39.499.108","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/39.499.105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/39.499.105"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}