{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 39.503","citation":"Benedict, Regula 39.503","ref":"39.503","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/39.503","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/39.503","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/39.503.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":421,"text":"Tertio opponi posset Hildemari testimonium ad haec verba addatur et tertium sic scribentis: « Hoc audem notandum est, quia in diebus privatis, si non fuerit calor, aut maximus labor, duo debent esse ad sextam pulmentaria cocta et unum crudum, et ad seram tertium coctum, si coenaturi sunt ad aestimationem panis; id est, quia sicut ipse dicit, duas partes librae panis debet monachus manducare ad sextam, et tertiam ad seram, si coenaturus est; ita etiam de pulmentis intelliguntur, huc est duo pulmenta cocta habeat monachus ad sextam, et tertium crudum; et ad seram unum pulmentum coctum, quod est jam tertium coctum, sicuti tertiam partem librae panis. Si autem ad nonam fuerit manducandi tempus, jussit dari duo pulmenta cocta, et unum crudum. » Respondeo Hildemarum forte locutum fuisse secundum usum sui monasterii, et ex hoc testimonio saltem habeti non tria ad coenam pulmenta, sed unicum duntaxat concedendum esse. Nec creditu difficile est majores nostros praescriptae a S. Benedicto ciborum mensurae aliquid addidisse, cum hujus rei luculentum de coenobio Cassinensi testimonium habeamus in epistola Theodemari ad Carolum imperatorem, cujus haec verba: « Beatus Pater noster instituit duo cocta pulmentaria in quotidiana refectione fratribus praeparari, et tertium de leguminibus crudis aqua infusis; nos vero ex institutione majorum tria cocta pulmentaria aliis diebus; quarta et sexta feria duo tantum reficiendis fratribus praeparamus, excepto quod plures ex fratribus nostris pane tantum bis diebus, herbisque hortensibus vescuntur; quorum plerique etiam nec vinum bibunt. Die vero dominica et in festivitatibus praecipuis etiam quartum addimus pulmentum, exceptis secunda, quarta et sexta feriis. » Ubi quod quatuor festivis diebus pulmenta ministrata dicuntur, intelligendum est tam pro prandio quam pro coena, ut duo ad prandium duoque ad coenam unicuique praeberentur. Neque enim credibile est faustis illis temporibus octo diebus festis pulmenta uno die concessa fuisse. Caeterum istam opinionem confirmat veterum monachorum praxis, qui non plus edebant solvendo jejunium quam illud servando, contenti hoc casu aut refectionis tempus praevenire ad sextam, aut solitos cibos duas in refectiunculas distribuere. Sunt qui refectionem quotidianam hic intelligunt prout opponitur refectioni dierum solemnium; in quibus, aiunt, meliora et plura debent apponi pulmenta, quam aliis diebus quotidianis: « Alii sunt, inquit Hildemarus, qui quotidianam refectionem intelligunt de diebus privatis, et in solemnibus plus, propter illud quod idem S. Benedictus alibi dicit diebus privatis et dominica; ut sicut illic divisit inter privatos dies et dominicam, cum de officiis dixit, ita et in hoc loco intelligitur divisisse, cum dicit ad refectionem quotidianam; ac per hoc in eo quod dicit ad refectionem quotidianam, datur intelligi, ut ad refectionem solemnium dierum aliquid plus et melius esse debeat. »","prev":{"citation":"Regula 39.499.105-108","label":"39.499.105 to 39.499.108","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/39.499.105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/39.499.105"},"next":{"citation":"Regula 39.504","label":"Chapter 39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/39.504","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/39.504"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}