{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 39.504","citation":"Benedict, Regula 39.504","ref":"39.504","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/39.504","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/39.504","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/39.504.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":389,"text":"Sic Regula Cujusdam ad virgines, quae magna ex parte ex Benedictina sumpta est: « Quotidianis, inquit (Cap. 10), diebus sufficere decernimus duo forcula, exceptis pomorum donis, de leguminibus, vel de oleribus conferta, seu farinae qualibet conspersione.... Festis vero diebus pro reverentia sacrae solemnitatis pluribus cibis, id est ternis vel quaternis ferculis sunt corpora reficienda: sic tamen ut, si plura sunt cibaria numero, sint minora, ut corpora necessario cibo reficiantur, et non nimia saturitate damnentur. » Et certe ea fuit priscorum monachorum consuetudo, ut festis dominicisque diebus paulo liberius exciperentur. S. Caesarius in Regula ad virgines (In Recapit. cap. 16): « In festivitatibus majoribus ad prandium et ad coenam fercula addantur; et recedentibus de ea dulceamina addenda sunt. » Sanctus Aurelianus in utraque ad monachos et ad virgines Regula (Cap. 51 et 35): « Pisces vero certis festivitatibus, aut quando sanctus abbas indulgentiam facere voluerit, tunc procurentur; » et in ordine convivii, quem utrique Regulae subjunxit: « In festivitatibus vero, et quando abbas indulgentias voluerit facere, et cibaria quantum voluerit, et recentes addantur. » Sanctus Isidorus (Cap. 10): « Per omnem autem hebdomadam fratres viles olerum cibos, ac pallentia utantur legumina; in diebus vero sanctis interdum cum oleribus levissimarum, carnium alimenta. » S. Fructuosus (Cap. 5): « Vivant solis oleribus et leguminibus, raroque pisciculis fluvialibus vel marinis; et hoc ipsum quoties se opportunitas fratrum vel festivitas solemnitatis dederit alicujus, servata in his et similibus causis discretione. » Denique Magister (Cap. 26): « Dominico die vel aliis festis diebus, sed et propter extraneas advenientes personas quovis die quidquid addere abbas in cibo voluerit, ut pote majori, conceditur; vel dulciorum aliqua, secundum testimonium quod legitur in Vitis Patrum; ubi pro diebus festis delicatum petierunt a Domino cibum, et apparuit eis cum favo angelus. Tantum est, ut consideret aequalitatem, et fugiat corruptibilem nimietatem. » Sed his indulgentiis quae in monachis lota hebdomada solis leguminibus vescentibus, utcunque tolerandae sunt, parce omnino utendum est; nam et S. Benedictus festos dies neque hoc capite, neque in tota Regula quotidianis opponit. Imo semper meminisse debemus quod ait Regula Cujusdam ad monachos (Cap. 11), ferias monacho non esse super terram; et Regula ms, incerti alterius auctoris (Cap. 7): Ne dicas hodie ait Dominus noster: Videte ne graventur corda vestra in crapula (Luc. xxi). Pueris vero minori aetate non eadem servetur quantitas, sed minor quam majoribus, servata in omnibus parcitate. Carnium vero quadrupedum, omnino ab omnibus abstineatur comestio, praeter omnino debiles et aegrotos.","prev":{"citation":"Regula 39.503","label":"Chapter 39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/39.503","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/39.503"},"next":{"citation":"Regula commentarius.503.1-23","label":"commentarius.503.1 to commentarius.503.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/commentarius.503.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/commentarius.503.1"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}