{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 4.103.130-165","citation":"Benedict, Regula 4.103.130-165","ref":"4.103.130","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.103.130","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.103.130","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.103.130.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"Benedictus, ut nos ad bona opera exercenda moveat; et hac forte acceptione regulas et collationes Patrum appellarit instrumenta virtutum, Regulae cap. ultimo. 4° Si ipsam instrumenti etymologiam expendamus, instrumentum dicitur ab eo quod instruit; et sic haec omnia dici possunt instrumenta bonorum operum, ut pote quae nos bona opera edocent. Quinto. Denique observat Hildemarus capitis hujus titulum duobus modis posse concipi. 1° Simpliciter dictum, quasi diceret S. Benedictus: Hoc in capite disseremus quae sint instrumenta bonorum operum. 2° Interrogative, Quae sint instrumenta bonorum operum? ad quam interrogationem respondetur: Imprimis, etc. Imprimis Dominum Deum diligire ex toto corde, tota anima; tota virtute.] Primum inquit instrumentum diligere Deum, hoc est enim primum et maximum in lege mandatum: primum dignitate, primum utilitate, primum necessitate. Dignitate, quia, ut dicit apud Cassianum (Collat. 11, c. 12) abbas Chaeremon, « nihil pretiosius, nihil perfectius, nihil sublimius, nihil charitate perennius; » et Sanctus Caesarius (Serm. 107 in Append. Serm. S. Aug.): « Charitas oleo comparatur; nam quomodo oleum omnibus humoribus superius esse cognoscimus, ita charitas omnibus virtutibus sublimior comparatur. » Utilitate, quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum; bonum utique, Deum possidendum; ut enim ait S. Augustinus (Lib. i de Doct. Chr., cap. 29), « Deus vult se diligi, non ut sibi aliquid, sed ut eis qui diligunt aeternum pretium conferatur, hoc est ipse quem diligunt. » Unde et S. Ambrosius (Lib. i in Hexam., c. 12): « Charitas est, inquit, quae nos superioribus nectit coeloque inserit. » Tandem necessitate, et quidem aeternae salutis, quae sine Dei dilectione haudquaquam obtineri potest, Apostolo ad Corinthios scribente: Etsi habuero prophetiam, et noverim omnia mysteria, et omnem scientiam; etsi hanuero omnem fidem, ita ut montes transferam: charitatem autem non habuero, nihil sum: etsi distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas; etsi tradidero corpus meum, ita ut ardeam: charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest (I Cor.","prev":{"citation":"Regula 4.103.99-129","label":"4.103.99 to 4.103.129","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.103.99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.103.99"},"next":{"citation":"Regula 4.103.166-188","label":"4.103.166 to 4.103.188","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.103.166","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.103.166"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}