{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 4.107.164-194","citation":"Benedict, Regula 4.107.164-194","ref":"4.107.164","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.107.164","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.107.164","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.107.164.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":316,"text":"3. Superstitiones Judaicas in caeremoniis legalibus. 4. Haeresim. 5. « Quae in cogitationum pervagatione consistit: quia omnis cogitatio non solum turpis, sed etiam otiosa, et a Deo quantulumcunque discedens, a perfecto viro immundissima fornicatio deputatur. » De qua S. Augustinus Deum alloquens (Lib. ii Confes., c. 6): « Fornicatur anima cum avertitur abs te, et quaerit abs te quae pura et liquida non invenit, nisi cum redit ad te; » et alibi (Cont. Adim., c. 7): « Est autem animae fornicatio aversio a fecunditate sapientiae, et ad conceptum temporalium illecebrarum corruptionumque conversio. » Sextam speciem addit S. Ferreolus (Reg. c. 25), quam in verbo turpi reponit. « Interrogo vos, inquit, fratres, quid ille minus adulterio facit, cujus communicat lingua peccato? quid luxuria minus exercuit, qui os castum sermonis corruptione violavit? Et ut hanc spurcitiam cunctis etiam cavere metus damnationis imponat, statuimus hujus culpae reum communionem dominicam, vel osculum fratrum sex anni mensibus non habere.» Si haec ille pro verbo turpi, quid decernit pro lapsu carnali? Nimirum ut flagello subdatur, Regulae cap ultimo. Aliam poenam instituit Regula Cujusdam ad Monachos (Cap. 18): « Si quis, ait, ex fratribus lugubriori lapsu, id est fornicationis ceciderit, ejicien, dus est de congregatione fratrum, et usque ad diem mortis, sive in alia regione poeniteat. » Et concilium Agathense citatum in excerptis Egberti Eboracensis episcopi cap. 68 (Apud Spelm. tom. I Conc. Angl.), « Si quis monachus adulterium aut furtum fecerit, quod potius sacrilegium dici potest, id censuimus ordinando, ut virgis caesus tanti criminis reus nunquam officium clericatus excipiat; si vero jam clericus in id facinus fuerit deprehen?us, nominis ipsius dignitate privetur. » Et synodus Germanica in Liptinensi confirmata cap. 6: « Quisquis servorum Dei vel ancillarum Christi in crimen fornicationis lapsus fuerit, in carcere poenitentiam faciat in pane et aqua: et si ordinatus presbyter fuerit, duos annos in carcere permaneat antea flanellatus: si autem clericus vel monachus in hoc peccatum inciderit, post tertiam verberationem in carcerem missus, unum annum poenitentiam ibi agat.","prev":{"citation":"Regula 4.107.132-163","label":"4.107.132 to 4.107.163","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.107.132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.107.132"},"next":{"citation":"Regula 4.107.195-219","label":"4.107.195 to 4.107.219","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.107.195","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.107.195"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}