{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 4.107.265-296","citation":"Benedict, Regula 4.107.265-296","ref":"4.107.265","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.107.265","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.107.265","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.107.265.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"» Non concupiscere.] Concupiscentia aliquando in bonam, aliquando in malam partem sumitur; in bonam partem, ut cum David canit: Concupivit anima desiderare justificationes tuas; in malam, ut cum dicitur: Concupiscentia cum conceperit, parit peccatum. Atque postremo hoc sensu hic a S. Benedicto prohibetur; quo nomine tamen non primos concupiscentiae motus, qui in nobis etiam cum gratia ad agonem relicti sunt, sed tantum consensum ad illos intelligere debemus. Non falsum testimonium dicere.] Istud instrumentum violat non solum qui contra veritatem aliquid profert, sed etiam qui, cum falsum aliquid audierit in alterius praejudicium, tacet. Item qui aliter ea quae audit, aut videt, interpretatur quam sunt. Iterum qui vitam sanctam profitetur in publico, et iniqua agit in occulto. Denique qui ea quae verbis promisit, operibus im?lere negligit. Tribus autem personis obnoxium faciunt falsidicum testem: Deo, cujus praesentiam contemnit: judici, quem mentiendo fallit; innocenti, quem falso testimonio laedit. « Propter hoc, inquit Richardus de S. Angelo, triplex poenitentia ei debetur: pro primo contemptu poenitentia septem annorum ut vi, quaest. 1, Quicunque; pro secunda elusione verberibus castigabitur (v, q. 5, Illi qui); pro tertia laesione secundum modum laesionis debet puniri. Argument. iii, quaest. 9, Decernimus. » Quae tamen de falso testimonio coram judice publice prolato intelligenda censeo. Honorare omnes homines.] Juxta illud Petriapost?di: Omnes honorate. Sed cum honor sit proprie virtutis praemium, quo pacto omnes jubemur honorare bomines, cum tot mali, totque improbi ubique terrarum existant? Hanc difficultalem solvit Hildemarus, S. Benedicti verba sumendo in suppositione accommoda, ut scil cet omnes homines honoremus, qui honorandi sunt. Praeterea observare licet cum S. Thoma (2-2, q. 63, a. 3), homines honorari posse ex quadruplici motivo: 1° propter propriam virtutem; 2° propter virtutem alterius, scilicet Dei, seu communitatis; 3° propter signum virtutis, ut est senectus;","prev":{"citation":"Regula 4.107.247-264","label":"4.107.247 to 4.107.264","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.107.247","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.107.247"},"next":{"citation":"Regula 4.107.297-329","label":"4.107.297 to 4.107.329","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.107.297","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.107.297"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}