{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 4.107.297-329","citation":"Benedict, Regula 4.107.297-329","ref":"4.107.297","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.107.297","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.107.297","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.107.297.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"4° propter participationem divinae bonitatis; et sic omnes homines honorare debemus, quia nullus est in quo non insit aliqua divinae bonitatis participatio, saltem secundum aliquid. Jam vero si quis quaerat quid sit honor, aut in quo consistat, respondet S. Thomas (1-2, q. 2, a. 2) esse signum et testimonium quoddam illius excellentiae quae est in honorato. Pro eo autem quod S. P. Benedictus habet honorare omnes homines, Magister legit honorare patrem et matrem; quod S. Pater qui alia hic recensuit Decalogi praecepta, consulto tacuit, quasi doceret ita monachos parentibus suis obmortuos esse debere, ut ne de iis quidem cogitarent. Sciebat nimirum inordinatum parentum amorem mon chis omnibus esse lapidem offendiculi, eos in quos ceciderit haud dubium contriturum; quemque propterea a suis coenobiis arcere omni opera studuerunt, quotquot pene fuerunt vitae monasticae institutores; ut nunquam, aut vix unquam parentes visere permittant, uti testantur praeclarae eorum hac de re leges, quas hic referre otiosum non judicamus. Ita S. Antonius (In Reg. c. 7): « Neque reverteris, inquit, invisere consanguineos tuos carnales, nec faciem tuam illis videndam praebeas, nec adeas ad illos. » Regula tertia SS. Patrum (Cap. 12): « Pro custodienda fama specialiter statuimus ut nullus monachus in infirmitate positus, reficto monasterio, parentum studio commendetur; quia magis eum saecularium spectaculorum visu aut auditu pollui censemus, quam ab aegritudine posse purgari. » Eodem modo abbas Poemen in Apophthegmatis Patrum (Tom. I Monum. Eccl. Graec., pag. 637): « Ne propter necessitates abieris ad domum paternam. » Et Evagrius in Monachicis, n. 5: « Ne corripiaris curis parentalibus, aut cognatorum amicitiis; quinimo et assiduos cum eis congressus vita, ne forte a cellae quiete te auferant, et ad sua traducant negotia. » Sed omnium maxime S. Basilius pluribus in locis, praesertim vero in Constitutionibus monasticis (Cap. 21), ubi inter alia haec habet: « A cognatis sane, amicis ac narentibus tantum affectu separatum esse convenit, quantum mortuis videmus cum vivis nihil esse commercii;","prev":{"citation":"Regula 4.107.265-296","label":"4.107.265 to 4.107.296","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.107.265","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.107.265"},"next":{"citation":"Regula 4.107.330-351","label":"4.107.330 to 4.107.351","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.107.330","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.107.330"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}