{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 4.120.178-200","citation":"Benedict, Regula 4.120.178-200","ref":"4.120.178","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.120.178","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.120.178","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.120.178.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"Ex quibus patet quam exitialis bono publico sit hujusmodi saecularium abbatum institutio, qui in privatum commodum convertunt, quod infinitae miserorum multitudini esset profuturum. Porro quod S. P. Benedictus hic jubet pauperes recreare, ad eos potissimum spectat quibus haec provincia demandata est; caeteri enim qui nec proprii corporis habent potestatem, nihil nisi precibus valent. In distribuendis autem eleemosynis, probarem maxime quod praescribit S. Caesarius in Regula ad sanctimoniales (Cap. 39): « Hoc etiam moneo, inquit, propter nimiam inquietudinem, ad januam monasterii quotidianae vel assiduae eleemosynae non fiant; sed quod Deus dedit ut possit usibus monasterii remanere, abbatissa per provisorem ordinet pauperibus dispensari. » Idem statuisse videtur S. Aurelianus in Regulae cap. 44. Caeterum, ut observat Smaragdus, est et aliud duale eleemosynae genus, quo debent maxime monachi pauperes recreare; quorum unum infirmis et tribulatis, aliud vero stultis et nescientibus est adhibendum: qui enim infirmo per compassionem communicat, et tribulato consolationis consilium subministrat, sine dubio pauperes recreat. Similiter et qui doctrinam stultis, et scientiae verbum ministrat ignaris, eleemosynarii dignus est laudari praeconiis. Aliter Richardus de S. Angelo: « Pauperes recreare, inquit, hoc est unum genus eleemosynarum; secundum est dimittere a quo laesus fueris: tertium est delinquentes corrigere, et errantes ad viam reducere veritatis. » Quod idem exstat in Regula Solitariorum cap. 55. Nudum vestire.] Instrumentum istud, sicut et prius, non est omnium, sedabbatis tantummodo et eorum quibus id muneris ab eo commissum est; quamvis in coenobiis in quibus certis statis temporibus nova fratribus vestimenta distribuuntur, veteribus in pauperes erogandis, qui sua vestimenta postea pauperibus danda sollicite conservat, is quantum in se est, nudum vestire censendus est. Verum, ut optime observat Smaragdus, non una est corporis nuditas, est et alia multo periculosior et pejor, animae scilicet, cujus vestimenta sunt virtutes, de quibus Isaias: Induit me vestimento salutis: et sic nudum spiritualiler vestit, qui vitiosum virtutibus nudum, ut exuat vilia et induat virtutes, charitative admonet, inquit Bernardus Cassinensis.","prev":{"citation":"Regula 4.120.148-177","label":"4.120.148 to 4.120.177","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.120.148","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.120.148"},"next":{"citation":"Regula 4.120.201-220","label":"4.120.201 to 4.120.220","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.120.201","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.120.201"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}