{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 4.120.381-423","citation":"Benedict, Regula 4.120.381-423","ref":"4.120.381","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.120.381","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.120.381","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.120.381.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Quod si prolapsus fuisset, unam de statutis perdebat potionem; numerus eratenim suis secum commorantibus et convivantibus poculorum praefixus. » Unde et S. doctor objicienti quare Dominus, qui juravit, ipse juramentum nihilominus prohibuerit, ita respondet (Serm. 307): « Non est peccatum verum jurare, sed quia grande peccatum falsum jurare, longe est a peccato falsum jurandi, qui omnino non jurat; propinquat falsae jurationi qui vel verum jurat. Dominus ergo, qui prohibuit jurare, supra ripam noluit te ambulare, ne pes tuusm angusto labatur, et cadas. Sed Dominus juravit, inquis. Securus jurat qui mentiri nescit; non te moveat quia Dominus juravit, quia forte non debet jurare nisi Dominus. Tu autem quando juras quid facis? Testem Deum adbibes; tu ipsum, ipse seipsum; sed homo, quia in multis falleris, plerumque adhibes testem Veritatem ad tuam falsitatem. » Quid ergo? « Juramentum aliud nullus proferat nisi crede mihi, quod in Evangelio legimus Dominum mutieri Samaritanae affirmasse; aut certe, seu aliud, quod monachorum est consuetudo jurandi, » inquit Ordo conversationis Monast. Vide S. August. serm. 182 de Scripturis, et S. Thom. 2 2, q. 89. Veritatem ex corde et ore proferre.] Quod hic S. Pater dicit, non sic capiendum est, quasi veritatem aliquando tacere non liceret; illud enim nonnunquam non modo expedit, sed etiam necessarium ad bonum et utilitatem aliorum judicatur. Verum hoc praesertim instrumento mendacium interdicitur, quod nunquam fuit, nec erit aliquando licitum; quamvis contrarium censuerint Plato lib iii de Repub., hac in re plane non divinus; Origenes lib. vi Stromatum, et apud Cassianum abbas Joseph collat. 17. cap. 17; quorum doctrinae refragantur S. Augustinus in lib. de Mendacio, et in lib. Contra Mendac.; S. Thomas, 2-2, q. 110, a. 3, et multi alii. Et certe ita exosa fuit abbatis Josephi sententia, ut hanc ob rem aliosque errores Cassiani collationem 17 censura affecerit olim Facultas theologica Parisiensis, ut ex veteri ms.","prev":{"citation":"Regula 4.120.324-380","label":"4.120.324 to 4.120.380","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.120.324","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.120.324"},"next":{"citation":"Regula 4.120.424-457","label":"4.120.424 to 4.120.457","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.120.424","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.120.424"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}