{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 4.120.49-74","citation":"Benedict, Regula 4.120.49-74","ref":"4.120.49","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.120.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.120.49","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.120.49.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"» Et mss. S. Benigni Divionensis Consuetudines de officio eleemosynarii (Cap. 45): « Habet enim decimam totius annonae, quae defertur in granario, tam de prope quam de longinquo; et etiam de illa quae relinquitur decanis, vel propter sementem, vel propter illa quibus indigent: decimatur enim quando tota est insimul, tam de illa quae defertur, quam de illa quae remanet. Eodem modo habet decimam totius vini, quo dictum est de annona. » Denique vetus codex ms. de Observantia Regulae juxta formam Cluniacensium, part. iii, cap. 24, ab Haefteno citatus: « Habet autem eleemosynarius, praeter ea quae propria sunt eleemosynariae, decimum panem de omnibus qui coquuntur in furno monasterii; decimam amam vini provenientis in vineis eeclesiae; et similiter de agnis aliisque pecoribus; nec non et de caseis, qui fiunt per curtes, decimam ipse levat. » Verum primam hujusce piae consuetudinis originem non concilio Aquisgranensi debemus, quam potius confirmasse credendum est, non instituisse; nam longo ante tempore S. Filibertus abbas Gemmeticensis (Saec. ii pag. 822) monasterii sui « studebat omnes species decimare..... ipsam igitur decimam in captivorum redemptionem et pauperum alimoniam deputabat; in tantum ut monachos suos propter hoc cum onustis navibus partibus transmarinis transmitteret, et greges captivorum per eum redempti laudarent potentiam Christi, » ut loquitur anonymus in ejus Vita, n. 21. Neque hic stetit effusa nostrorum in pauperes et egenos pia misericordia; quos longe alias easque largiores in gratiam pauperum eleemosynas in dies distribuisse facile cognoscet qui vel antiqua S. Adalardi abbatis Corbeiensis statuta, et collectas ab Udalrico Cluniacensis monasterii consuetudines, aliasque permultas levi saltem oculo contueri voluerit. Scribit etiam Antonius Yepezius in aliquibus ordinis nostri monasteriis Hispaniae, non solum decimam bonorum partem in usus pauperum cedere, sed etiam quintam; laudatque inter alia Gallaeciae et Asturiae monasteria, quae in fame et lue grassante sunt vera et certa egenorum horrea.","prev":{"citation":"Regula 4.120.26-48","label":"4.120.26 to 4.120.48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.120.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.120.26"},"next":{"citation":"Regula 4.120.75-101","label":"4.120.75 to 4.120.101","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.120.75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.120.75"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}