{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 4.131.227-245","citation":"Benedict, Regula 4.131.227-245","ref":"4.131.227","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.131.227","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.131.227","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.131.227.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"Ipsis quoque nocentior?pinis, quas illi tam sublimi capiti furor militaris imposuit; sed etiam clavis ferreis, quos sanctissimis manibus illis, et pedibus consummata Judaicae gentis iniquitas infixit: nisi enim hujus, quod nunc pungitur et transfoditur, corporis vitam sui vitae corporis praetulisset, nunquam illud pro isto mortis injuriae, crucis ignominiae tradidisset.» His concinere videntur illa Gilberti de Hoillandia verba: « Horret magis Christus asperitatem morum, et linguae stimulos, quam aculeos spinarum; in his praesertim qui in silentii vocati sunt simplicitatem, in charitatis negotium, et otii quietem, in humilitatis scholam, in subjectionis votum et vinculum unitatis.» Nemo ergo jure miretur, si ad tam graves poenas detractores olim damnarunt antiqui monachorum Patres, quales eae sunt quas eorum in regulis legimus. Nam, verbi gratia, S. Pachomius statuit (Art. 84), ut « qui facilis est ad detrahendum, et dicit quod non est, qui in hoc peccato deprehensus fuerit, monebunt eum secundo; et si audire contempserit, separabunt eum extra conventum septem diebus, et panem tantum cum aqua accipiet, donec polliceatur atque confirmet se ab hoc vitio recessurum, et sic dimittetur ei. » S. Basilius facta interrogatione (Regul. brev., interr. 26): « Qui detrabit fratri vel detrahentem auscultat, qua animadversione dignus est? i respondet: « Exterminandi sunt ambo a caeterorum societate. » Et pene incerti auctoris apud?eumdem Basilium: « Si quis inventus fuerit detrahens aliquibus, vel audicus detrahentem, et non increpans eos, aut indicans archimandritae, excommunicetur. » S. Columbanus in Poenitentiali haec habet: « Si quis detraxerit abbatem suum, septem dies unum paximatium (id est habebit pro victu, cum solerent duo paximatia per diem habere, ut observat Menardus noster); si fratrem suum, viginti quatuor psalmos; si saecularem, duodecim psalmos. » Denique Regula Cujusdam ad Monachos (Cap. 26): « Si quis seniori suo detraxerit, non seniori detrahit, sed Domino, cui opus facit senior: si vero hoc frequenter faciat, abscindatur a fraternitate, ac sollicitudine fraterni corporis;","prev":{"citation":"Regula 4.131.199-226","label":"4.131.199 to 4.131.226","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.131.199","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.131.199"},"next":{"citation":"Regula 4.131.246-269","label":"4.131.246 to 4.131.269","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.131.246","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.131.246"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}