{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 4.131.341-370","citation":"Benedict, Regula 4.131.341-370","ref":"4.131.341","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.131.341","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.131.341","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.131.341.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"ad vit. S. Ben., c. 37). Vide Joannem Clim. grad. 7, et Petr. Dam. opusc. 15, c. 23. Actus vitae suae omni hora custodire.] Hoc instrumentum sequitur ex praecedenti; fieri enim haud potest ut, mortem cogitans, vitam tuam non custodias. Porro quam necessaria sit nostri custodia pulchre omnino docet S. Bernardus, cum explicans illud Canticorum: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias, ait (Serm. 48 in Cant.): « Quod si lilium est ipsa anima, juxta sponsi verbum, videat quam vigilem sollic tamque esse oporteat super custodia sui, septa undique spinis hinc inde aculeos intendentibus.... plenus est mundus spinis, in terra sunt, in aere sunt, in carne tua sunt: vide ergo quomodo caute ambules inter spinas. » Et iterum alibi (Serm. 82, de Divers.): « Solent dicere homines hujus saeculi: Bonum castel um custodit qui corpus suum custodit; nos autem non sic; sed sterquilinium vile curstodat, qui corpus suum custodit..... custodiendum magis animae castrum, quoniam aeterna ex ipso vita procedit; sed castrum in terra inimicorum situm undique impugnatur, et idcirco omni custodia, id est ex omni parte vigilanti sollicitudine est muniendum, inferius, superius, ante et retro, a dextris et a sinistris. Inferius impugnat concupiscentia carnis, quae militat adversus animam, quia caro concupiscit adversus spiritum. Superius imminet judicium Dei horrendum; h?rrendum est enim incinere in manu Dei viventis... Retio mortifera delectatio est, quae oritur ex recordatione peccatorum praeteritorum. Ante instantia tentationum. A sinistris vero arrogantium fratrum murmurantium inquietudo. A dextris obedientium fratrum devotio: possunt enim hi quoque, nisi caveatur, duobus nocere modis: aut bonis corum actibus invidendo, aut singularem gratiam aemulando, etc.» In omni loco Deum se respicere pro certo scire.] Nihil efficacius ad omnes vitae actus custodiendos, quam Deum in omni loco se respicere pro certo scire;","prev":{"citation":"Regula 4.131.322-340","label":"4.131.322 to 4.131.340","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.131.322","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.131.322"},"next":{"citation":"Regula 4.131.371-394","label":"4.131.371 to 4.131.394","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.131.371","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.131.371"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}