{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 4.131.56-79","citation":"Benedict, Regula 4.131.56-79","ref":"4.131.56","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.131.56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.131.56","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.131.56.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Basilius (Reg. brev. Inter. 176): « Non hoc nobis praecepisset bonus ac justus Dominus, nisi simul et vires perficiendi dedisset; quod et in natura necessario reconditum esse patefecit: nam benefactores suos et bestiae naturaliter diligunt: quid autem habet amicus quo tantum afferat utilitatis, quantum afferunt inimici? Conciliant enim nobis felicitatem illam de qua Dominus dicit: Beati estis cum persecuti vos fuerint, et probris affecerint, dixerintque omne malum adversum vos mentientes propter me: gaudete et exsultate, quoniam merces vestra multa est in coelis. » Quod si quis adjiciat animas interfectorum in Apocalypsi cap. vi ad Deum clamare vindictam effusi sanguinis sui, reponit S. Augustinus (Serm. 221 in Append. Serm. S. Aug.) seu quivis alius: « Sciendum est quia illi sancti jam in conspectu creatoris sui consistentes, vident voluntatem illius, et ideo ab ipso accipiunt, quod ipsum velle noverunt, et de ipso bibunt, quod de ipso sitiunt. Petunt autem vindictam duobus modis, et hoc causa charitatis, ut scilicet qui ad vitam aeternam praedestinati sunt, convertantur a malo ad bonum; qui vero praesciente Deo damnandi sunt, moriantur, et peccare desistant, et per hoc minorem poenam in inferno habeant. » Maledicentes se non remaledicere, sed magis bene dicere.] Juxta illud Petri apostoli: Non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto; sed econtrario benedicentes (I Pet. iii); quod et Paulus fecisse se testatur dicens: Maledicimur, et benedicimus. Et certe cum os monachi divinis sit laudibus et benedictionibus consecratum, nihil indignius quam ex eo maledictionis verbum audire: nam, ut recte ratiocinatur Magister (In Reg. c. 11), « sicut non potest fons uno foramine aquam proferre simul am?ram et dulcem, sic nec os. Cum de lingua nostra benedicimus Domino, quomodo possumus per eamdem linguam maledicere homines? » Deinde, ut ait S.","prev":{"citation":"Regula 4.131.24-55","label":"4.131.24 to 4.131.55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.131.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.131.24"},"next":{"citation":"Regula 4.131.80-104","label":"4.131.80 to 4.131.104","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.131.80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.131.80"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}