{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 4.141.1-21","citation":"Benedict, Regula 4.141.1-21","ref":"4.141.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.141.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.141.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.141.1.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Os suum a malo vel pravo eloquio custodire.] Quia os justi meditari debet justitiam. Porro « malum eloquium est, quod non est bonum; pravum, quod plus est nocivum quam malum, » inquit Hildemarus. Multum loqui non amare.] Nam in multiloquio non effugies peccatum. Non tamen hic omnino prohibet multum loqui; nonnulli enim aut charitatis lege, aut ratione officii, ut abbates et cellerarii, ad hoc vel inviti coguntur; sed multum loqui non amare, pestiferam illam damnans loquendi aviditatem, quam abbas Agatho (Apud S. Doroth. doctr. 4, n. 9) magno comparabat incendio, quod cum excandescit, omnes ab aspectu suo procul abire compellit. Verba vana aut risui apta non loqui.] Ut enim pie ac devote, et quidem veraciter dixit Gerardus Belga monachus, « nunquam insulsiores joci etiam lepidissimi, quam in ore monachi, quando neque sic quidquam indignius aut abominabilius, quam in vestitu tam lugubri gestus mimici, et mores simii. » Hinc Regula Tarnatensis cap. 18: « Qui joculare aliquid vel risui aptum in conventu fratrum proferre praesumpserit, vel qui cum junioribus verba otiosa narrare voluerit, aut habere amicitias aetatis infirmae, increpationi, ut dignus est, subjacebit. » Risum multum aut excussum non amare.] Multo magis monachos decent lacrymae quam risus; unde et Magister in Regula sua: « Si viderit fratrem satis promptum in risum, moneat eum praesens praepositus dicens: Quid agis, frater? cum gravitate fac quod facis, quia conversionis tempus non est laetitiae ad ridendum, sed poenitentiae ad lugenda peccata. » Similiter ante cum S. Basilius (Reg. brev., interr. 31): « Cum Dominus eos damnet qui in hac vita rident, admodum perspicuum est, nullum omnino locum dari fideli in quo rideat, et maxime in tam magno numero eorum qui per transgressionem legis Deum inhonorant, et in peccato moriuntur, super quos moerere et gemere oportet.","prev":{"citation":"Regula 4.131.395","label":"Chapter 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.131.395","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.131.395"},"next":{"citation":"Regula 4.141.22-63","label":"4.141.22 to 4.141.63","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.141.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.141.22"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}