{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 4.143.1-21","citation":"Benedict, Regula 4.143.1-21","ref":"4.143.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.143.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.143.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.143.1.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"Procul ergo a manibus nostris gentilium libri, procul poetarum aut philosophorum fallaciae, ut pote quae mentem a vera beatitudine avertunt, nisi forte adeorum ineptias confutandas, et ad mysteria nostrae fidei confirmanda, juxta illud S. Augustini (Lib. ii de Doct. chr., cap. 40): « Philosophi antem qui vocantur, si qua forte vera et fidei nostrae accommoda dixerunt, maxime Platonici, non solum formidanda non sunt, sed ab eis etiam tanquam injustis possessoribus in usum nostrum vindicanda; » cui concinit Petrus Damiani his verbis (Opusc. 32, c. 9): « Thesaurum tollit AEgyptiis, unde Deo tabernaculum construat, qui poetas et philosophos legit, quibus ad penetranda mysteria coelestis eloquii subtilius convalescat. » Sed haec omnium non sunt, sed doctorum duntaxat, et eorum quidem non etiam omnium, sed quibus id ab abbate praecipitur. Caeterum simplici monacho iis naeni?s operam danti merito cum Petro Venerabili ad Petrum Pictaviensem scribente (Lib. i, ep. 9) dicere possemus: « Quid inani studio cum comoedis recitas, cum tragoedis deploras, cum metricis ludis, cum poetis fallis, cum philosophis falleris? Quid jam non philosophiae, sed, quod pace tua dictum sit, tantam stultitiae operam impendis? Stultitiae, inquam, nam et hoc veri philosophi dictum est: Nonne stultam fecit Deus sapientiam mundi? Curre ergo, fili mi, ad propositum tibi a coelesti magistro totius philosophiae unicum fructum, regni coelorum beatitudinem, quam adipisci non poteris, nisi per veram spiritus paupertatem... nam si secundum Apostolum volueris esse sapiens, stultus esto ut sis sapiens, neque te logicae gartulitatem, physicae curiositatem, vel aliud quodlibet scire glorieris, nisi Christum et hunc crucifixum. Vel cum Paschasio Ratberto ad Odilmannum (Praef. lib. iii, super Thren. Jeremiae): « Non nostri operis est, frater et consenex, falsas poetarum fabulas jam volvere, vel milesias, quoniam nostra institutio alios reposcit mores; neque philosophorum perscrutari libros, quia in altero ludus et oblectatio est, in altero vero difficultas et sudoribus admixtus labor;","prev":{"citation":"Regula 4.141.64-88","label":"4.141.64 to 4.141.88","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.141.64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.141.64"},"next":{"citation":"Regula 4.143.22-65","label":"4.143.22 to 4.143.65","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.143.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.143.22"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}