{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 4.143.358-399","citation":"Benedict, Regula 4.143.358-399","ref":"4.143.358","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.143.358","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.143.358","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.143.358.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":316,"text":"Pat., libello 5, n. 30): « Mulier quando vult ablactare filium suum, aliquid amarum superungit uberibus suis, et cum venerit infans ex consnetudine lac sugere, sentiens amaiitudinem refugit: mitte ergo et tu amaritudinem in cogitatione tua. » Petenti vero fratri quam amaritudinem poneret, respondit cogitationem mortis et tormentorum quae in futuro saeculo peccatoribus reservantur. Quarto. Inter alia servandae castitatis media, suadent frequentem sacrosanctae Eucharistiae perceptionem, ut pole quae sit frumentum electorum, vinam germinans virgines. « Sedat enim, cum in nobis manet Christus, saevientem membrorum legem, pietatem corroborat, perturbationes animi exstinguit, » inquit S. Cyrillus (Lib. iv in Joan., cap. 17). Unde et S. Bernardus suos alloquens (Serm. in Caena Domini), « Si quis, ait, vestrum non tam saepe modo acerbos sentiat iracundiae motus, invidiae, luxuriae, aut caeterorum hujusmodi; agat gratias corpori et sanguini Domini, quoniam virtus sacramenti operatur in eo.» Vide Cassiani collat. 22, cap. 6. Quintam servandae castitatis rationem suo exemplo edocet Sapientia, cum dixit: Cognovi quod non possim esse continens, nisi Deus det: adii Dominum et deprecatus sum (Sap. viii). Quotiens ergo motum carnis inordinatum senseris, quotiens hostem adesse invisibilem ad nocendum perceperis, mox ad pendentem in cruce Filium Dei confugito. Hortatur etiam Aelredus (In Regul. c. 25), ut ad B. Virginem Mariam potissimum recurramus. Sexto. Castitatem. « Seniores aiunt apprehendi non posse, nisi prius in corde humilitatis fundamenta fuerint collocata, » inquit Cassianus (Lib. vi Insit. C. 18). Et S. Gregorius (Lib. vi Moral. cap. 23) « nuliam dicit esse eastitatem, quam non commendat humilitas mentis. » Cui concinit illud S. Bernardi (Lib. de Amore Dei, n. 30, tom. III): « Castitas superba non castitas est, sed ornatum diaboli prostibulum. » Septimo. Perfectae castitatis statum perpetuo tenere poterimus ex Cassiano (Lib. vi Inst., c. 21): « Si Deum non solum secretorum nostrorum actnum, verum etiam cogitationum cunctarum diurnum pariter nocturnumque inspectorem esse et conscium cogitemus, ac pro omnibus quae in nostro corde versantur, sicut pro factis et operibus nostris rationem nos ei reddituros esse credamus.","prev":{"citation":"Regula 4.143.329-357","label":"4.143.329 to 4.143.357","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.143.329","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.143.329"},"next":{"citation":"Regula 4.143.400-423","label":"4.143.400 to 4.143.423","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.143.400","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.143.400"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}