{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 4.143.424-435","citation":"Benedict, Regula 4.143.424-435","ref":"4.143.424","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.143.424","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.143.424","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.143.424.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":192,"text":"» At constantiores etiam animos terrere debent haec S. Bernardi verba (Serm. 65 in Cant.): « Cum femina semper esse, et non cognoscere feminam, nonne plus est quam mortuum suscitare? » Nec me minus movent, quae nonnullus ex priscis monachis dicebat (Joan. Moschus in Pralo spirit., c, 227): « Filioli, sal ex aqua est, et si appropinquaverit aquae, continuo solvitur et deficit; et monachus similiter ex muliere est; itaque si appropinquat mulieri, solvitur et ipse, atque in id desinit, ut jam monachus non sit.» Et Petrus Damiani (Opusc. 52, cap. 5): «In quodam monte Orientis lapides sunt igniferi, qui masculus et femina nuncupantur, et dicuntur pyroboli, qui nimirum cum a se invicem procul sunt, non accenduntur. Si vero femina appropinquatur masculo, protinus ex eis ignis egreditur, ita ut omnia quae circa montem sunt flammis vaporantibus exurantur. Ab ipsis ergo lapidibus edocemur, ut si consumi libidinis incendio nolumus, muliebris aspectus faciem declinemus, ne de conspecta forma flamma prosiliat, quae in nobis non montis, sed mentis fruteta pervadat. » Nemo ergo jure miretur tantam in priscis monachis feminas vitandi sollicitudinem, ut non solum eis monasterii sui, sed nec oratorii ingressum permitterent, imo nec sui conspectum aut congressum facile concederent.","prev":{"citation":"Regula 4.143.400-423","label":"4.143.400 to 4.143.423","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.143.400","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.143.400"},"next":{"citation":"Regula 4.154.1-25","label":"4.154.1 to 4.154.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.154.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.154.1"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}