{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 4.154.234-268","citation":"Benedict, Regula 4.154.234-268","ref":"4.154.234","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.154.234","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.154.234","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.154.234.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"375) Leonis papae septimi ad Hugonem principem et abbatem. Stupenda prorsus atque omni admiratione digna videtur hac in re S. Carilefi constantia (S. Siriar dus in Vita S. Carilefi, n. 28, saec. i Bened., p. 649): cum enim ejus conspectu aliquando frui desiderasset Ultrogoda regina, missis eam ob rem ad S. virum nuntiis, hoc retulit responsi: « Ite, optimi juvenum, et dominae vestrae haec mea verba referte. Si quid praevaleo, pro ea exorabo; certum tamen habeat, quandiu in corpore fuero, faciem me mulieris nequaquam visurum; neque hoc coenobium, quod Domino praecipiente construxi, ingressui mulieris unquam patebit: » Quod de ecclesia intelligendum esse manifestum est ex lib. Mirac., n. 12. In Landeveneco etiam monasterio idem viguit feminis interdictum, testante S. Winwaloei vita tertia apud Bollandum, in cujus n. 4 haec leguntur (Boll. 3 Mart.): « Hujus loci hoc privilegium fuit, ut ex quo tentus est primum a sanctis Dei lege a S. Guiogaloen sancita, femineus illum nunquam temeraret introitus. » Idem de Deensi coenobio constat ex Ermentario in historia translationis S. Filiberti, ad praedictum monasterium circa medium saeculum nonum factae (Saec. iv Bened., part, i), in qua « dubitatur utrum femineus sexus cum caeteris fidelibus admitti debeat, necne, ut pote cujus frequentatio postquam monachi ibi habitare coeperant, nulla omnino exstitisset. Decerniturque saniori consilio quatenus accessus eis communis tribuatur usque ad expletionem unius anni, » inquit Ermentarius n. 30. Vide n. 72. Jam vero si gradum faciamus ad nostra Normanniae et Picardiae monasteria, idem institutum in praecipuis receptum fuisse non minus constabit, ut in Fontanellensi S. Wandregisili, in Madriacensi S. Leufredi, in Flaviacensi S. Geremari. De Fontanellensi etsi non ita eluceat, tamen non obscure colligitur ex lib. Mir. S. Wandregisili cap. i, in quo mulier ex pago Caletensi ob violatum festi diei S.","prev":{"citation":"Regula 4.154.204-233","label":"4.154.204 to 4.154.233","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.154.204","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.154.204"},"next":{"citation":"Regula 4.154.269-310","label":"4.154.269 to 4.154.310","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.154.269","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.154.269"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}