{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 4.154.469-513","citation":"Benedict, Regula 4.154.469-513","ref":"4.154.469","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.154.469","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.154.469","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.154.469.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"i April. Nullum odire.] Recte enim S. Basilius (Serm. 2 de Instit. mon.): « Si Deus, ut dicit Joannes, charitas est, necesse est omnino diabolum esse odium. Quemadmodum igitur, qui charitatem habet, is Deum habet; sic et qui odium habet, diabolum in se ipso nutrit. » Quare de monachis monasterii Alexandriae narrat Joannes Climacus (Grad. 4), « quod si quis ex illorum contubernio aliorum osor deprehenderetur, hunc pastor in sejunctum ab aliis coenobium, tanquam reum in exsilium amandabat; cumque conviciatus esset aliquando quidam frater alteri, ex templo conviciatorem ejici praecepit, d…cens non debe…e duos daemones esse in coenobio, unum visibilem, et alterum invisibilem. » Zelum non habere, invidiam non exercere.] Zelum scilicet amaritudinis malum, qui separat a Deo et ducit ad infernum, de quo cap. 72. Et invidiam, per quam mors intravit in orbem terrarum. Vid. Cass. coll. 18, cap. 17; et Regulam S. Ferreoli, cap. 9. Contentionem non amare.] « Contentio, ex S. Basilio (Regul. brev. interr. 66), est, quandocunque quis ne altero inferior videatur, facere aliquid studet. » Hanc idem S. doctor tanquam meditationem et viam ad rebellionem, a monasteriis amandari jubet; unde et in poenis quae sub ejus nomine exstant inter ejus opera n. 21 (Serm. 2 de Instit. mon.), ista habetur: « Si quis de Scripturis contentiose disputat, careat benedictione. » Et in Regula S. Pachomii (Art. 118) lego: « Si inventus fuerit unus e fratribus aliquid per contentionem agens, vel contradicens majoris imperio, increpabitur juxta mensuram peccati sui. » Quae totidem verbis exstant in Regula Orientali cap. 14 (Tom. I Mon. Eccl. Graec., pag. 561). Quid ergo « Si quis locutus fuerit de qualibet re, aiebat abbas Matoes, ne contendas cum eo sed si recte disserit, quam patebit: » Quod de ecclesia intelligendum esse manifestum est ex lib. Mirac., n. 12. In Landeveneco etiam monasterio idem viguit feminis interdictum, testante S.","prev":{"citation":"Regula 4.154.425-468","label":"4.154.425 to 4.154.468","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.154.425","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.154.425"},"next":{"citation":"Regula 4.154.514-550","label":"4.154.514 to 4.154.550","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/4.154.514","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/4.154.514"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}