{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 40.536.77-94","citation":"Benedict, Regula 40.536.77-94","ref":"40.536.77","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/40.536.77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/40.536.77","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/40.536.77.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"sextarium sextam congii partem; congium unciis constare omnino centum viginti; cujus rei periculum factum esse asserit ad antiquum congium, qui Romae in aedibus Farnesianis asservatur; ex quo intulit heminam uncias plus quam decem continere haud posse. Sed quidquid sit de congio Farnesiano, qui tamen facta proportione ad veteres uncias Romanas, non omnino inventus est ex aequo respondere, tota dissertatoris disputatio super Romanam, non super Benedictinam heminam cadit; quod interim demonstrandum incumbebat. Mediam, et quidem, ut mihi videtur, tutiorem intit viam noster Mabillonius, uncias decem et octo diurnae Benedictinae heminae tribuens. Is occasione data decem annis post editam dissertationem Gallicam in praefatione prima ad saeculum iv Benedictinum, laudata imprimis dissertatoris eruditione, concedit quidem veterem heminam Romanam decem tantum unciis constitisse, at de qualibet hemina id dici posse negat, aitque pro variis regionibus, variisque temporibus, etiam variasse mensuras ac pondera: id quod probat tum ex praecepto Caroli Calvi pro stipendiis clericorum Sancti Petri, qui sanctimonialibus Suessionici Beatae Mariae Parthenonis subjecti sunt, quo singulis sacerdotibus per singulos dies heminam. id est tres libras vini tribuit; tum ex vetustissimo auctore, quem in Rhemensi Sancti Remigii archimonasterio saeculo ix describebat Bertigarius monachus; qui auctor vetustissimus in tractatu de Ponderibus et Mensuris de hemina sic loquitur: « Apud quosdam cyathi novem heminam facere videntur, quod sunt drachmae nonaginta. Apud quosdam vero acetabula quatuor, quod sunt drachmae quadraginta octo. Hemina autem justa quosdam appendit libram unam; apud quosd in vero libram et dimidiam. » Deinde quibusdam aliis de sextario, de choenice, et de congio interjectis, addit: « Sed has mensuras ad votum principum vel judicum esse deprehendimus. » Quod confirmat concilium Aquisgranense anni 816, cap. 122. Ex his concludit, 1° incertum esse an permanserit Romae adusque sancti Benedicti tempora antiquae mensurae norma;","prev":{"citation":"Regula 40.536.54-76","label":"40.536.54 to 40.536.76","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/40.536.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/40.536.54"},"next":{"citation":"Regula 40.536.95-110","label":"40.536.95 to 40.536.110","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/40.536.95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/40.536.95"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}