{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 40.536.95-110","citation":"Benedict, Regula 40.536.95-110","ref":"40.536.95","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/40.536.95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/40.536.95","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/40.536.95.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"2° etiamsi Romae permansisset, dubium esse num tota viguerit in Italia, variae enim pro variis locis ac civitatibus passim habebantur mensurae; 3° etiamsi in tota Italia viguisset, sanctum Benedictum potuisse, et revera instituisse novam vini heminam. Et certe id probant ea argumenta quae superiori capite de libra panis exposuimus; quaeque ex aequo militant pro hemina vini. Jam vero quantum caperet concinnata a sancto Benedicto hemina investigans, supponit conservatam fuisse in Cassinensi monasterio ad usque tempora Caroli Magni: quod facili negotio probari potest. Deinde Carolum Magnum missos direxisse Cassinum, qui praedictam heminae mensuram cum libra panis in Galliae monasteriis promulgandam ad se deferrent; eamque a Theodemaro abbate missam revera accepisse; et ex decreto concilii Aquisgranensis in omnibus Galliae monasteriis tempore Ludovici Pii imperatoris fuisse receptam. Quod probat ex Hildemaro aucture coa…vo, qui hunc Regulae sancti Benedicti locum explicans, haec habet: « Unde Carolus rex qualiter ipsam heminam intelligere ac scire potuisset, misit Beneventum ad ipsum monasterium videlicet sancti Benedicti; et ibi reperit antiquum heminam; et juxta illam heminam datur monachis vinum; similiter et juxta illam habemus et nos.» Ex haec testimonio cum perspectam omnino sancti Benedicti heminam habuerit Hildemarus, eam paulo largiorem fuisse Romana demonstrat ex alio ejusdem Hildemari loco ejusdem capitis, ubi exponens sancti Benedicti senten…iam crapulae occasionem a monachis amovere volentis, ait minuendam esse mensuram ei « qui de sola heminae mensura crapulam sentit, id est qui aut in locutione, vel in ingressu vacillat. » Quod nulli quantumvis infirmo capiti accidere posset, qui unico semisextario Parisiensi in diem uteretur. Ad hoc argumentum quid respondere posset dissertator plane non video; unde et illud in suis responsionibus tanquam nimis incommodum silentio praetermisit. Idem tamen demonstrari posse videtur ex Regula sancti Fructuosi capite 5, quae sextarium inter quatuor fratres dividi jubet, hoc est unicuique mediam …eminalu tribuit.","prev":{"citation":"Regula 40.536.77-94","label":"40.536.77 to 40.536.94","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/40.536.77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/40.536.77"},"next":{"citation":"Regula 40.536.111-132","label":"40.536.111 to 40.536.132","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/40.536.111","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/40.536.111"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}