{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 40.540.158-175","citation":"Benedict, Regula 40.540.158-175","ref":"40.540.158","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/40.540.158","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/40.540.158","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/40.540.158.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"» Ex his verbis habemus: 1° heminam apud Cassinenses duas in mensuras divisam fuisse, quarum una prandio, altera coenae inserviret; 2° duas hasce mensuras inter se fuisse inaequales, alioquin unam mittere sat fuisset; 3° minorem, quae ad coenam tribuebatur, unciis sex aut octo ad minus constitisse, nam et dissertator sex vini uncias ad coenam concedit; 4° majorem, quae ad prandium, duplo fuisse majorem. Idem quippe de hemina vini videtur esse judicandum, ac de libra panis, cujus tertiam partem ad coenam reservari voluit sanctus Benedictus. Et sic duodecim ad prandium, sex ad coenam uncias vini habentes, heminam unciarum octodecim in epistola Theodemari reperiemus. Quapropter concilium Aquisgranense, quod hanc heminae mensuram in omnibus restituit monasteriis, statuit (Can. 22) ut « ubi vinum non est, unde hemina detur, duplicem mensuram de cervisia bona habeant monachi. » Quae duae simul mensurae cervisiae, quae mixtionem aquae non admittit, tres ad minus calices et quidem amplissimos continere debebant: nam cervisia multo largius ac profusius vino propinari solet, adeo ut duodecim cervisiae uncias in unoquoque calice admittere necesse sit, cum multi quindecim et eo amplius uno haustu exhauriant. Et sic in duabus cervisiae heminis reperiemus uncias triginta sex, hoc est octodecim in qualibet. Atque ita concilii Aquisgranensis canonem intellexisse videtur, qui nostris temporibus strictiorem ordinis Cisterciensis observantiam in suo monasterio restituit (Abbas B. M. de Trappa); nam cum vinum ea in regione non crescat, duplicem suis fratribus sicerae heminam ministrari curat, hoc est uncias circiter octodecim vel viginti ad prandium, et tantumdem ad coenam. Cujus exemplum minus apte protulit in medium dissertator, cum ipsi omnino non faveat. At, inquiet (Resp. n. 5), hemina apud omnes monasticae sobrietatis studiosos, pro vasculo et quidem parvissimo reputata est, ut probat locus ex Vita sancti Hermelandi abbatis (Saec.","prev":{"citation":"Regula 40.540.144-157","label":"40.540.144 to 40.540.157","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/40.540.144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/40.540.144"},"next":{"citation":"Regula 40.540.176-194","label":"40.540.176 to 40.540.194","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/40.540.176","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/40.540.176"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}