{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 40.540.19-38","citation":"Benedict, Regula 40.540.19-38","ref":"40.540.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/40.540.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/40.540.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/40.540.19.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Tum subjungens nonnulla in laudem arithmeticae, dicit prudenti antiquorum inventione factum esse, quod uncia mystico numero du…decies in libra reperiatur; ac tandem concludit: « Talia igitur secreta violare, sic certissima velle confundere, nonne veritatis ipsius videtur esse crudelis et foeda laceratio? Exerceantur negotiatores in mercibus: emantur late, quae vendantur angustius: constet populis pondus ac mensura probabilis; quia cuncta turbantur, si integritas cum fraudibus misceatur. Mutilari certe non debet, quod laborantibus datur; sed a quo fidelis actus exigitur, compensatio imminuta praestetur. » Ex hac epistola demonstratur Romanam libram tempore Cassiodori, uti nunc, duodecim unciis constuisse; Theodericum regem institutis a se vel ab aliis ponderibus vel mensuris insistendum esse voluisse, nulli a publicis praesertim praefectis fraudem faciendam esse; sed ut a quo fidelis actus exijitur, compensatio imminuta praestetur. At vero male omnino ex hoc loco infert dissertator, antiquam heminam Romanam etiam B. Benedicti tempore perdutasse, nec Theodoricum ipsum, aut alios ante eum antiquas mensuras permutasse. Denique locus ex alia epistola a Cassiodoro Ligurinus scripta (Lib. xi, epist. 16), quos sic alloquitur: « In ponderibus atque mensuris vos suggeritis ingravatos, et ideo nostra cura providebit ut nullius vos ulterius ex ea parte vexare possit iniquitas; quia grave scelus esse judicamus, aut mensuras modum excedere, aut libram aequissimi ponderis justitiam non habere. » Ostendit vitandas esse prae omnibus exactiones, nihilque ultra institutas mensuras esse exigendum: quod et in parvis et magnis aeque mensuris contingere potest. At dissertatorem nihil juvat: imo potius demonstraret jam immutatas ampliatasque aliquibus jam in locis mensuras; quod ille voluerit emendare, an vero emendaverit, non coastat. Et sic locus iste contra dissertatorem pugnare videtur. Sed his omnibus in locis…studet imprimis Cassiodorus impedire exactiones ac fraudes, publicas subditorum calamitates et gravamina non ferens;","prev":{"citation":"Regula 40.540.1-18","label":"40.540.1 to 40.540.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/40.540.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/40.540.1"},"next":{"citation":"Regula 40.540.39-64","label":"40.540.39 to 40.540.64","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/40.540.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/40.540.39"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}