{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 40.540.229-254","citation":"Benedict, Regula 40.540.229-254","ref":"40.540.229","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/40.540.229","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/40.540.229","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/40.540.229.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"alioquin non esset cur timeretur satietas et ebrietas. Porro sanctus Ferrcolus ebrium monachum triginta diebus a vini potione suspendit. Licet legamus vinum omnino monachorum non esse.] Ubinam hoc legerit sanctus Benedictus inquirunt commentatores. Smaragdus, Petrus Diaconus et Turrecremata existimant hoc a quodam antiquorum Patrum prolatum esse, a quo dictum referunt: « Caro et vinum, sive potus in quo sit ebrietas refutanda sunt a monachis, nec suscipienda, quibus pro Christo crucifixus est mundus et ipsi mundo (Cap. 11). » At quisnam sit ille antiquus Patrum non explicant. In Regula Cujusdam ad monachos id expressis verbis continetur. Verum auctor illius Regulae sancto Benedicto posterior videtur. Boherius in primo commentario: « Ego, inquit, in Vitis Patrum legi quod quidam narraverunt abbati Pastori de quodam monacho, quia non bibebat vinum; quibus ille respondit, quia vinum omnino monachorum non est. » Similiter in secundo commentario hoc dictum refert abbati Pastori; et insuper saltem implicite Regulae sancti Pachomii, sancti Basilii, et epistolae sancti Hieronymi ad Eustochium, ubi loquens de monachorum abstinentia (Epist. 22): « De cibo, inquit, et potu taceo, cum ibi etiam languentes monachi aqua utantur frigida, et coctum aliquid accepisse luxuria sit. » Menardus etiam dictum ascribit abbati Pastori, uti narratur in lib. iv de Vit. Pat., n. 31, interprete Pelagio. Quamvis an ita revera se res habeat dubitaverint nonnulli, eo quod probabile non videatur hunc librum a Pelagio translatum fuisse ante annum 537, quo in Palaestina et Oriente legationem obibat: quo tempore suam sanctus Benedictus scripserat Regulam. Verum ab alio translatum sanctus Benedictus illum legere potuerat. In nuper vulgatis a Joanne Cotelerio sanctorum Patrum sententiis reperio abbatem Xoium cuidam fratri aliquando dixisse: « Vinum ad Monachos non pertinet secundum Deum viventes (Tom. I Mon. eccles. Graec. p. 580). »","prev":{"citation":"Regula 40.540.213-228","label":"40.540.213 to 40.540.228","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/40.540.213","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/40.540.213"},"next":{"citation":"Regula 40.549.1-36","label":"40.549.1 to 40.549.36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/40.549.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/40.549.1"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}