{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 40.540.39-64","citation":"Benedict, Regula 40.540.39-64","ref":"40.540.39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/40.540.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/40.540.39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/40.540.39.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"quod et alibi commendat, canonicario scribens (Lib. xii, epist. 16) ut subditos sibi admoneat tributa consueta exsolvere, atque imprimis, ut « nullus quantitatem justae ponderationis excedat, sitque libra justissima. Modus non erit rapiendi, si pondera fas sit excedi. » Igitur Cassiodorus sive Theodoricus, cujus nomine quinque primos epistolarum libros scripsit, aliud nihil volebat quam fraudulenta pondera mensurasque abolere, quibus forte exactores tributorum, quos ipse publicis uti ponderibus et mensuris jubet, subditos suos non parum gravabant. At vero exinde nullus conficiet antiquas Romanorum mensuras, sive ab ipso, sive alio ante eum non fuisse mutatas. Nec plus proficit dissertator cum posteriores Prisciano et consequenter sancto Benedicto auctores, heminam decem duntaxat unciis fecisse, volens demonstrare; ad id probandum in medium adducit sanctum Isidorum (Dissert. n. 17). Nam quodnam sit de mente sancti Isidori hac in parte ferendum judicium, docet nos ipse dissertator, asserens sanctum Isidorum res ab aliis antiquioribus auctoribus dictas, a se sine ullo examine collectas scripsisse. Et certe sanctus Isidorus, ut obtendit noster Menardus, sibi ipsi contradicit. Qui etiam, quamvis sibi non contradiceret dissertatori, qui Romanae heminae uncias omnino decem tribuit, non faveret. Nam S. Isidorus duodecim unciis, et quidem ponderalibus heminam facit: « Hemina, inquit (Lib. xvi Origin., c. 25) appendit libram unam, quae geminata sextarium facit. » Unde mirum est virum eruditum adeo invalidum proponere argumentum; quod certe in rudiori scholastico alius aegre ferret. Sed quid? In menda mala causa omnia solent adhiberi, ut ipsius dissertatoris verbis utar (In Resp. ad object., n. 7). Hactenus satis demonstratum existimo non probasse dissertatorem in suis responsis immutatas adusque sanctum Benedictum Romanorum antiquas mensuras viguisse. At multo minus probat eas eo tempore per totam Italiam usu receptas fuisse. Nam quem ad id astruendum profert, Nicolaum de Fractura, qui annis post sancti Benedicti obitum septingentis quinquaginta duobus scripsit;","prev":{"citation":"Regula 40.540.19-38","label":"40.540.19 to 40.540.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/40.540.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/40.540.19"},"next":{"citation":"Regula 40.540.65-82","label":"40.540.65 to 40.540.82","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/40.540.65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/40.540.65"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}