{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 41.553.44-59","citation":"Benedict, Regula 41.553.44-59","ref":"41.553.44","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/41.553.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/41.553.44","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/41.553.44.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"3): « Quotidie jejunandum est, sicut quotidie orandum est.» Hanc legem ita moderatur Regula Tarnatensis (Cap. 9): « Quando messes et vindemiae colliguntur, bis in die, id est hora sexta et duodecima refectionem accipiant. Quarta vero vel sexta feria ita moderari opera debent, ut, si fieri potest, statuta jejunia non omittant; sed universa, prout utilitas aut labor exegerit, ita senioris judicio disponantur.» Regula sancti Isidori jejunia quatuor in classes disponit hoc modo: « Jejuniorum autem hos dies potissimum veteres elegerunt. Primum jejunium Quadragesimae quotidianum, in qua major abstinentiae observantia manebit in monachis; quoniam non solum a prandiis, sed etiam a vino et ab oleo abstinetur. Secundum jejunium interdianum post Pentecosten alia die inchoatum usque ad aequinoctium autumnale protenditur, ternis scilicet diebus per singulas hebdomadas, propter aestivum solis ardorem. Tertium sequitur quotidianum jejunium ab octavo decimo calendas Octobris usque ad Natale Dominicum, in quo quotidiana jejunia nequaquam solvuntur. Quartum item quotidianum jejunium post diem Circumcisionis exoritur, peragiturque usque ad solemnia Paschae. » Regula S. Fructuosi episcopi ita habet (Cap. 18): « Jejuniis ista oportet tempora observare. A Pascha usque ad Pentecosten reficiendum ad sextam, et monophagia, id est conservanda per diem. A Pentecoste usque ad octavum decimum calendas Octobris interdiana jejunia retinenda sunt, excepto una Quadragesima, quae festivitatem sanctorum Justi et Pastoris praecedit, sollicite conservanda est, in qua usque ad nonam quotidie jejunandum est, et vino penitus abstinendum: servanda tamen abbati discretio est, ut cum hos gravi labore perspexerit onerari ad refectionem singulas portiones tribuat. Ab octavo decimo calendas Octobris usque ad Pascha sollicite jejunandum est, et in Quadragesima vino et oleo penitus abstinendum.» Regula Cujusdam ad monachos (Cap. 11) perpetuum praescribit jejunium: « In abstinentia, inquit, ciborum unam regulam observari oportet ab omnibus fratribus, praeter senes et infirmos, sive infantes;","prev":{"citation":"Regula 41.553.23-43","label":"41.553.23 to 41.553.43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/41.553.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/41.553.23"},"next":{"citation":"Regula 41.553.60-73","label":"41.553.60 to 41.553.73","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/41.553.60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/41.553.60"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}