{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 41.553.74-91","citation":"Benedict, Regula 41.553.74-91","ref":"41.553.74","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/41.553.74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/41.553.74","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/41.553.74.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"incerti auctoris (Cap. 5, in ms. biblioth. reginae Sueciae): « A S. Pascha usque ad Pentecosten, inquit, sicut ait sanctus Benedictus, id sextam reficiendum est, et ad seram coenandum. De his autem diebus sanctus Isidorus in libro Offleiorum ait: Post Pascha autem usque ad Pentecosten, licet traditio ecclesiastica abstinentiae rigorem orandiis relaxaverit, tamen si qui monachorum vel clericorum jejunare cupiunt, non sunt prohibendi; quia et Antonius, et Paulus, caeterique Patres antiqui etiam in his diebus in eremo leguntur abstinuisse, neque solvisse abstinentiam, nisi tantum die dominico. A Pentecoste autem usque ad calendas Octobris, si quarta et sexta feria fuerit, sicut sanctus ait Apollonius, non est solvendum jejunium. Sed et sabbati dies apostolis sanctisque Patribus jejunio consecrati habentur: secunda autem, et tertia, et quinta feria, si placuerit, ad sextam reficiendum; sin autem ad horam nonam protelandum. A calendis Octobris usque in Pascha, excepto diebus festis usque ad vesperam est refectio prolonganda.» Regula sancti Donati virginibus ista jejunia praescribit (Cap. 76): « A sancto Pascha usque ad Pentecosten ad sextam reficiant sorores, et ad seram coenent. A Pentecoste autem tota aestate si labores manuum graves non fuerint, aut nimius fervor aestatis non perturbat, quarta et sexta feria jejunent usque ad horam nonam; reliquis diebus ad sextam prandeant, quae mensura prandii in abbatissae sit providentia et arbitrio, et sic omnia temperet atque disponat, qualiter animae salventur et quod faciunt sorores absque ulla murmuratione faciant. A calendis autem Februarii usque ad calendas Novembris, secunda, quarta et sexta jejunandum est. A calendis autem Novembris usque ad Natalem Domini, exceptis festivitatibus, omnibus diebus jejunare oportet. A sancta vero Epiphania usque ad caput Quadragesimae quarta et sexta feria jejunandum est. A Quadragesima vero usque in S.","prev":{"citation":"Regula 41.553.60-73","label":"41.553.60 to 41.553.73","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/41.553.60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/41.553.60"},"next":{"citation":"Regula 41.553.92-100","label":"41.553.92 to 41.553.100","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/41.553.92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/41.553.92"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}