{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 41.559.38-60","citation":"Benedict, Regula 41.559.38-60","ref":"41.559.38","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/41.559.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/41.559.38","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/41.559.38.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":316,"text":"Sed et Petrus Damiani agens de ordine eremitarum Fontis Avellani, ita habet (Opusc. 14): « Ab octavis dominicae Resurrectionis usque ad diem sanctae Pentecostes, quatuor dies per hebdomadam jejunalis propter dominicum vero diem, de cujus reverentia nullus addubitat, tertia et quinta feria bis in die reficitis. Illo enim tempore, ut nostis, non prohibentur monachi auctoritate sacrorum canonum jejunare. » Praeterea antiqua consuetudo fuit in Rogationibus jejunare, ut patet ex concilio Turon. ii, can. 18, et ex Hildemaro in hunc locum, et ex his quae retulimus in lib. iii de Antiquis monachorum Ritibus, cap. 19. A Pentecoste autem tota aestate, si labores agrorum non habent monachi, aut nimietas aestatis non perturbat, quarta et sexta feria jejunent usque ad nonam.] Quartae et sextae feriae jejunium retinuit etiam aestate sanctus Benedictus, utpote ab apostolis traditum de quo canon 68 apostolorum: « Si quis episcopus, aut presbyter, aut diaconus, aut lector, aut cantor, sacram Quadragesimam Paschae, aut quartam feriam, aut Parasceveo non jejunaverit, deponitor: praeterquam si imbecillitate impediatur corporis: sin laicus sit, communione privator. » Clemens in Constitut. apost. (Lib. v, cap. ult.) « Post hebdomadam jejunii in omni quarta feria et Parasceve praecipimus vobis ut jejunetis. » Sanctus Ignatius (Epist. 4 ad Phil.): « Quartis et sextis feriis jejunare non negligatis, ciborum reliquias panperibus largientes. » Tertullianus (Lib. de Jejun.): « Cur stationibus quartam et sextam feriam sabbati dicamus, » jejunia suo more stationes appellans. Sanctus Clemens Alexandrinus (Lib. vii Strom.): « Novit fidelis aenigmata jejunii horum dierum, quarti, inquam, et sexti. » Sanctus Petrus patriarcha Alexandrinus: « Nemo reprehendit nos observantes quartam feriam et Parasceven, in quibus jejunare juxta traditionem rationaliter nobis praeseriptum est. » Sanctus Epiphanius in Synopsi: « Quarta et sexta feria in jejuniis usque ad nonam manere ab apostolis institutum est. » Quapropter mirum videri haud debet, si tantajejunium istud religione observarent veteres monachi, ut etiam in hospitum adventu il ud violare nef…s ducerent, nec nisi pro summa necessitate illud solvere praesumerent: « Absque legitimis quartae sextaeque feriae, inquit Cassianus (Lib.","prev":{"citation":"Regula 41.559.1-37","label":"41.559.1 to 41.559.37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/41.559.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/41.559.1"},"next":{"citation":"Regula 41.559.61-80","label":"41.559.61 to 41.559.80","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/41.559.61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/41.559.61"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}