{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 41.564.1-30","citation":"Benedict, Regula 41.564.1-30","ref":"41.564.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/41.564.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/41.564.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/41.564.1.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Ex eadem quoque potestate abbati a S. P. Benedicto concessa, aut etiam ex consuetudine bibendi aestate post nonam, orta est et alia diebus jejunii bibendi post vesperas, de qua Regula Magistri (Cap. 47): « His aestatis diebus cum ad horam nonam reficitor, sera antequam compleant binae omnibus sufficiant potiones: ita tamen ut antequam bibaut, orent; et postquam biberint, reorent; » et infra: « Illis vero diebus in quibus in hieme ad nonam reficitor, post dictam vesperam non amplius quam singulos caldos accipiant: ita tamen ut antequam bibant, orent; et postquam biberint, reorent. » Id quod etiam in Quadragesima indulget concilium Aquisgranense, statuens (Can. 12), « ut si necessitas poposcerit ob οperis laborem post refectionem vespertinam etiam, et in Quadragesima pari modo, et quando officium mortuorum celebratur priusquam lectio completorii legatur, bibant. » Vide Udalricum, lib. i, cap. 41; lib. Usuum Cisterc., cap. 80, de bibere post vesperas, et lib. i de Antiq. monach. Ritibus, cap. 2. Et quod faciunt fratres absque justa murmuratione faciant.] Justa murmuratio ex Smaragdo illa dicitur quam non voluntarie, aut non sine causa, sed inviti et coacti monachi faciunt. Ab idibus autem Septembris, etc.] Hic non parum torquetur commentatorum ingenia in conciliando hoc loco cum cap. 48, ubi S. F. Benedictus praescribit ut a Pascha usque ad calendas Octobris.... post sextam surgentes a mensa pausent in lectis suis. Nonnulli, ut refert Hildemarus, existimaverunt hunc a S. P. Benedicto locum scriptum esse pro non laborantibus in agris, qui ab idibus Septembris inchoare debent jejunia; caput vero 48 pro laborantibus in agris, quibus sanctus Pater permisit usque ad calendas Octobris perinde ac tota aestate reficere ad sextam. Ita inter alios Smaragdus: « Questio, inquit, oritur quomodo hic ab idibus Septembris jejunandum quotidie dicat, cum in capitulo 48 dicturus sit: a Pascha usque ad calendas Octobris post sextam surgentes a mensa pausent.","prev":{"citation":"Regula 41.562.60-63","label":"41.562.60 to 41.562.63","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/41.562.60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/41.562.60"},"next":{"citation":"Regula 41.564.31-50","label":"41.564.31 to 41.564.50","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/41.564.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/41.564.31"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}