{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 41.564.154-180","citation":"Benedict, Regula 41.564.154-180","ref":"41.564.154","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/41.564.154","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/41.564.154","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/41.564.154.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"» Sed luce adhuc diei omnia consummentur.] Quod facile praestabunt circa horam diei ultimam reficientes; nam ante decimam horam, ad quam usque ex cap. 48 labori manuum vacare debent, et post quam satis probabiliter vesperas decantabant, nihil cibi percipere debent. S. Gerasimus nec discipulos suos ad lucernam legere permittebat ex Vita S. Euthymii, num. 91 (Tom. II Monum. Eccles. Graec.). Sed et omni tempore, sive coenoe, sive refectionis, hora sic temperetur, ut cum luce fiant omnia.] Hic non parum laborant aliqui in explicanda ratione qua hiemis tempore, cum solvitur relaxaturque jejunium, cum luce fiant omnia. Menardus existimat « S. P. Benedictum maxime huic constitutioni astringere eos qui in Italia similibusque regionibus habitant, ubi circa solstitium brumale dies non sunt ita breves ac in regionibus borealibus, ut in Anglia, Scotia, Dania, extrema Belgia, et similibus, in quibus ob brevitatem dierum haec observari non potest institutio. » Verum, uti observat Haeftenus (Lib. x, tract. 1, disq. 3), et patet ex Cassinensium Declarationibus, etiam in Italia sine manifesta corporum laesione luce adhuc diei haud potest coena consummari: unde et ille « crediderim, inquit, nusquam fere ad litteram hunc regulae textum observari. Quod si omnino Regulam servandam quis urgeat,..... dicere liceret nec ipsas forte dominicas, nec ulla festa jejunio regulari tempore sancti Benedicti fuisse exempla.... Sin autem, quod dominicis prohibitum esset jejunare, velimus coenasse, dicendum tam modicam fuisse hanc coenam, ut grave inde non formidarent incommodum. » Ita ille, nihil definiens. Difficultatem vero facile solvet qui observaverit jejunium relaxari posse tribus modis: 1° bis in die reficiendo; 2° Lautius aliquid solito comedendo; nam et sanctus Petrus Damiani illos jejunare dicebat « qui panem cum sale et aqua percipiunt; ubi praeter haec aliud quid additur, inquit, in eremo jejunium non vocatur. » 3° Solitam refectionis horam praeveniendo.","prev":{"citation":"Regula 41.564.128-153","label":"41.564.128 to 41.564.153","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/41.564.128","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/41.564.128"},"next":{"citation":"Regula 41.564.181-198","label":"41.564.181 to 41.564.198","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/41.564.181","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/41.564.181"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}