{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 42.570.154-167","citation":"Benedict, Regula 42.570.154-167","ref":"42.570.154","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/42.570.154","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/42.570.154","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/42.570.154.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":202,"text":"Sed addidisse si forte; quia in con- …tudinem id non est deducendum, sed rarissime, et forte fortuna faciendum; idque, ut ait Boherius, « si abbas motus fuerit ex causa necessaria; alias enim nec loquendi cuiquam hac hora praebere debet licentiam, nec etiam ipse loqui. » Quod tamen et ipsum cum summa gravitate, et moderatione, honestissime fiat. Hic advertere licet quanta cum circumspectione et religione etiam in adventu hospitum, superveniente necessitate, aut jubonte aliquid abbate, nocturnum silentium frangi debeat; nam, ut optime observant Bernardus Cassinensis et Boherius: « Ne vacare credas quod dicendo gravitatem posuit summam, et dicendo honestatem superlativo usus est gradu, et moderamen posuit inter duo. » In Regula Magistri praescribitur (Cap. 30) ut eo casu, frater « quod opus fuerit ad aurem lente loquatur, ut alter tertius eum non audiat, simul et si frater aliqua necessitate post somnum ante nocturnas compellatur loqui aliquid; prius versum consuetum nocturni dicat sibi lente, id est, Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam; et loquatur quod opus est.... Si qui vero de extraneis post completorios perfectos monasterium advenerint, a domesticis fratribus tacito ministerio recreentur, et lente eis responsum reddatur, propter Regulae constitutum; et lotis eorum pedibus complentes postmodum sibi lente, et ipsi peregrinorum lectis delegentur dormire. »","prev":{"citation":"Regula 42.570.139-153","label":"42.570.139 to 42.570.153","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/42.570.139","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/42.570.139"},"next":{"citation":"Regula 43.584.1-11","label":"43.584.1 to 43.584.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/43.584.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/43.584.1"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}