{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 42.570.39-68","citation":"Benedict, Regula 42.570.39-68","ref":"42.570.39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/42.570.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/42.570.39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/42.570.39.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"sed mox accedere ad collationem. » Aliquod tamen intervallum servabant Cluniacenses, ut patet ex Udalrico, lib. i, cap. 18. Nunc vero Cassinenses ex novis eorum Declarationibus coenant post completorium Sed non recte. Sedeant omnes in unum.] Id est simul, sive, ut alii legunt, in unum locum, seu in uno loco. De loce ubi facienda sit collatio, diximus in lib. i de Antiq. monach. Ritibus, cap. 11. Et legat unus collutiones.] Quales descripsit Cas sianus. Vel vitas Patrum, aut certe aliquid quod aedifice Audientes.] Quod Smaragdus explicat « de homiliis Patrum, iu quibus ae liticationes pleniter scriptae sunt audicutium; vel certe de expositionibus libro um cathol corum, quae ab orthodoxis factae sunt viris, in quibus sancta sufficienter sanctis doctrina redundat monachis. » Similiter Bernardus Cassinensis: « De homiliis sanctorum doctorum, et aliis moralibus et aedificationis documentis. » Et Nico aus de Fractura: « De homiliis sauctorum Patrum, et aliis moralibus, et de lib. Dialog. B. Gregorii, de vitis Patrum, et aliis similibus. » Ita sanctus Benedictus abbas Anianensis unum « ex sanctorum doctorum homiliis, quae in exhortationem monachorum sunt prolatae conjunxit librum; eumque onmi tempore in vespertinis collectis legere jussit. » In codice vero Conchensis monasterii ad calcem ms. Regulae sancti Benedicti haec leguntur: « Ii sunt qui leguntur ad collationem: Ephrem, Pastoralis, liber de Aedificatione clausiri, Vita Patrum, Dialogus Gregorii, Diadema Monachorum. » Non autem Eptaticum aut Requm.] « Heptateucus, inquit sanctus Augustinus (Lib. ii de Doct. Christ. cap. 8), continet quinque libros Mosis, librum Josue, et Judicum: nam quod spectat ad librum Roth, magis ad Regnorum principia videtur pertinere. » Per hoc autem quod dicit Eptaticum aut Regum, infit Hildemarus, significat illos libros qui similes sunt illis, id est qui sub allegoricis figuris conscripti sunt. » Et lectis quatuor aut quinque foliis, vel quantum hora permittit.] Hora id est tempus;","prev":{"citation":"Regula 42.570.21-38","label":"42.570.21 to 42.570.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/42.570.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/42.570.21"},"next":{"citation":"Regula 42.570.69-82","label":"42.570.69 to 42.570.82","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/42.570.69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/42.570.69"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}