{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 43.585.1-33","citation":"Benedict, Regula 43.585.1-33","ref":"43.585.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/43.585.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/43.585.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/43.585.1.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Ita S. Pachomius (Art. 4): « Nullus uvas aut spicas adhuc immaturas audeat comedere praeter ordinem disciplinae, et omnino de omnibus quae in agro sunt vel in pomario, nemo comedat separatim antequam cunctis tratribus Pater exhibeat. » S. Basilius (Serm. de Abd. rerum): « Cave ne elandestinae comestionis peccatum incurras. » Et alibi (Regul. fus., cap. 15) ad multam diem jejunum permanere jubet, « qui alieno tempore cibum sumpserit. » S. Augustinus (Cap. 5): « Quando autem aliqua non potest jejunare, non tamen extra horam prandii aliquid alimentorum sumat, nisi cum aegrotat. » Regula SS. Pauli et Stepbani (Cap. 17): « Nulli liceat supra statutam consuetudinem sive in cibo sive in potu praesumere, nisi prioris permissu, cui ordinandi vel considerandi facultas est. » Utraque S. Aureliani ad monachos et ad virgines Regula (Cap. 52 et 36): « Extra mensam communem nec quidquam cibi potusve gustare liceat absque infirmis et illis aetatibus quae adhuc perenutriri indigent. » Regula Tarnatensis (Cap. 9): « Aquam ipsam ante refectionem legitimam bibere non praesumant. » Et iterum (Cap. 16): « Si attenuatus abstinentia frater non valuerit jejunia suscepta portare, nisi prandii hora completa aliquid accipere judicet indecorum. Illi vero qui incommodo detinentur, et designatas horas non possunt custodire, licite concedatur percipiant quod possunt. » Regula S. Isidori (Cap. 10): « Nullum esus furtiva contaminatio polluat, aut impudens, vel privatus extra communem mensam appetitus; excommunicationis enim sententiae subjacebit qui vel occulte vel extra ordinariam mensam aliquid degustaverit. Ante refectionis tempus nullus vesci audeat, praeter eum qui aegrotat: qui enim tempus edendi antecesserit, subsequentibus poenis abstinentiae subjacebit. » Regula S. Fructuosi (Cap. 5): « Quilibet ex monachis jejunium solvere non praesumat, nec priusquam in commune reficiant cum caeteris, vel postquam refecerint, quidquam quod ad potandum vel edendum pertinet gustare vel contingere audeat, vel occulte quodlibet peculiariter recondere vel habere praesumat. » Denique Regula Cujusdam ad monachos (Cap.","prev":{"citation":"Regula 43.584.306-307","label":"43.584.306 to 43.584.307","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/43.584.306","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/43.584.306"},"next":{"citation":"Regula 43.585.34-56","label":"43.585.34 to 43.585.56","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/43.585.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/43.585.34"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}