{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 44.590.106-113","citation":"Benedict, Regula 44.590.106-113","ref":"44.590.106","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/44.590.106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/44.590.106","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/44.590.106.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"dictoque ei ut surgat, adjungitur et hoc verbum: Frater, ite in gravem culpam. Hoc audito, inclinat profunde, et continuo capello induto, humiliter exit capitulum, et vadit ad locum huic excommunicationi deputatum: ibi manet, ibi dormit, comedit sine mappa, quando et quod praecipit abbas. Cum autem audierit uniuscujusque horae signum primum, exspectato secundo, quo omnes ingressi sunt monasterium, debet stare cucullato capite extra, juxta ostium ad sinistram introeuntium, et ad matutinas similiter, donec conventus Kyrie incipiat, et tunc, capello exuto non omnino toto, prostrare se ad terram, et sic manere donec hora sit finita et psalmi familiares, et si fratres debent exire, usque dum fratres potuerint exisse, excepta illa hora post quam fit locutio in claustro, et cum intraverint capitulum, tunc etiam se similiter prosternit, et postea ad praefatam mansiunculam recedit: ad utramque missam in angulo manet capituli, qui ecclesiae proximus adhaeret; sedet tamen, si vult. Interim dum sic se habet, nullus ei loquitur, nec etiam ille qui ei ministrat, nec cibus benedicitur qui ei datur: de industria tamen duorum aut trium seniorum consolatione abbatis nutu mulcetur, qui eum exhortentur ut quidquid ei correptionis temporaliter fuerit irrogatum, gratanter accipiat, ut divinae clementiae reconciliari valeat. Qui etiam seniores, sive alii, qui sint de prioribus propioribus abbati (proprium enim est eorum), cum viderint idoneum et congruum fore, sive sponte sua, seu nutu abbatis, petunt pro ejus absolutione venias suas in capitulo coram abbate; maxime si vere experti sunt et testari possunt quod pro reatu suo spiritum habeat contribulatum, cor contritum et humiliatum. Quod si tunc placuerit ei misericordiam facere, praecipiet priori majori, vel minori, ut adducat eum: qui statim ut eodem modo quo prius adductus est, posita cuculla et virgis, petit veniam, ac sedens, iterum resumpta euculla super genua, suscipit quale judicium placuerit abbati.","prev":{"citation":"Regula 44.590.77-105","label":"44.590.77 to 44.590.105","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/44.590.77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/44.590.77"},"next":{"citation":"Regula 44.590.114-131","label":"44.590.114 to 44.590.131","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/44.590.114","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/44.590.114"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}