{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 44.590.56-76","citation":"Benedict, Regula 44.590.56-76","ref":"44.590.56","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/44.590.56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/44.590.56","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/44.590.56.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"Benedictus praecipit, flexis ad terram genibus, sicut qui in psalmo fallitur, humiliter satisfacietis. Hoc audito, frater ille ad pedes abbatis vadat, et rediens in locum in quo stabat, tres genuum flexiones, ante scilicet, et ad dexteram, et ad sinistram, cum omni devotione faciat, gratias referens fratribus quia pro se rogaverint, et humiliter supplicans quatenus adhuc rogare dignentur. Postea designet abbas ei locum ubi debet esse, et eo praecipiente sessum vadat. » Et tunc si jusserit abbas, recipiatur in choro, vel in ordine quo abbas decreverit.] Quod S. Benedictus ait vel in ordine, Richardus de S. Angelo intelligit « in loco primae vigiliae vel secundae; vel in ultimis, sicut abbati placuerit, ut infra dicetur; vel diaconatu, vel subdiaconatu, vel in minoribus. » Rectius cum Bernardo Cassinensi et Boherio intelligerem de ordine quem servam inter se fratres, ut ille frater stet in loco ultimo, aut ad majus in mediocri. Et ita Udalricus ait (Lib. iii, c. 3): « Jubetur ut ultimus sedeat, ultimus sit cunctorum in omni loco. » Ita sane ut psalmum, aut antiphonam, vel aliud quid non praesumat in oratorio imponere.] Imponere hic loci Bernardo Cassi ensi et Boherio dem est ac incipere; quia, inquit Bernardus, « nunquam talis debet nisi cum aliis mixtim lectionem legere, vel responsorium aut antiphonam cantare. Dico etiam quod nec privatam debet dicere missam, quia non dicit solummodo in…choro, sed dicit in oratorio. » Addit Udalricus (Lib. iii, c. 3): « loterim non communicat, non venit ad pacem, non osculatur textum Evangelii in ecclesia, nec ad lectionem, nec ad cantum, ut alii, notatur. » Menardus tamen et Carolus Cointius existimant imponere hic a S. Benedicto positum esse non pro incipere, sed pro pronuntiare, sive cantu id fiat, sive recitatione. Et omnibus horis dum completur opus Dei, projiciat se in terram in loco in quo stat.] Dum completur opus Dei, inquit, scilicet sub finem horarum;","prev":{"citation":"Regula 44.590.38-55","label":"44.590.38 to 44.590.55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/44.590.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/44.590.38"},"next":{"citation":"Regula 44.590.77-105","label":"44.590.77 to 44.590.105","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/44.590.77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/44.590.77"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}