{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 47.608.1-19","citation":"Benedict, Regula 47.608.1-19","ref":"47.608.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/47.608.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/47.608.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/47.608.1.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"De significanda hora operis Dei. Nuntianda hora operis Dei, die noctuque sit cura abbati, aut ipse nuntiare: aut tali sollicito fratri injungat hanc curam, ut omnia horis competentibus compleantur. Psalmos autem vel atniphonas post abbatem ordine suo, quibus jussum fuerit, imponant. Cantare autem aut legere non praesumat, nisi qui potest ipsum officium implere, ut aedificentur audientes. Quod cum humilitate, et gravitate, et tremore fiat, et cui jusserit abbas. COMMENTARIUS. Nuntianda hora operis Dei, die noctuque sit cura abbati, aut ipse nuntiare.] Mirari hic subit abbatem variis distentum curis a S. P. Benedicto institui ad horas operis Dei significandas. Attamen ut dignitati operis divini personae ad illud invitantis dignitas responderet, eum ad id muneris eligi decebat, qui primas In monasterio teneret. Adde quod, cum non essent illis temporibus horologia, nec ila facile omnes horae dignosci possent; ut vitaretur inter fratres omnis murmurandi locus, si forte tardius aut citius advocarentur, provide omnino ac prudenter huic officio deputatur abbus, a cujus nutu et voluntate omnes pendere debent. Nec me latet Petrum Boherium aliter hunc Regulae textum intellexisse, ita ut nolit constitutum a S. P. Benedicto abbatem pulsatorem campanarum, sed tantum « quod hufusmodi nuntiatio sit sub ejus cura, sicut est de jure sub cura archidiaconi, licet custos ad pulsandum teneatur » Sed praeterquam quod omnia monasterii officia hac ratione sub cura sunt abbatis. Regulae textus adeo clarus est, nullam ut relinquat ambagem: prae cribit enim ut ipse nuntiet, id quod abbates sanctissimi non pauci strenue expleverunt; quamvis haec a me…non sic dicta velim, quasi absolute Regulae praecepto teneretur abbas ad significandas horas operis divini; nam S. Pater subjungit: Aut tali sollicito fratri injungat hanc curam.] Non cuilibet promiscue, sed sollicito fratri, a quo tria imprimis exigit Hildemarus, « Intellectum, ut intelligat horas noctis;","prev":{"citation":"Regula 46.599.242-264","label":"46.599.242 to 46.599.264","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/46.599.242","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/46.599.242"},"next":{"citation":"Regula 47.608.20-40","label":"47.608.20 to 47.608.40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/47.608.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/47.608.20"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}