{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 47.608.20-40","citation":"Benedict, Regula 47.608.20-40","ref":"47.608.20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/47.608.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/47.608.20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/47.608.20.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"possibilitatem, ut sanus sit, quatenus possit ministerium perficere; studium, ut non sit piger aut somnolentus. » Haec cura ad oeconomum in laura S. Sabae pertinebat, ut patet ex ejus Vita num. 59 (Saec. iii Ben.), apud nostros vero ad sacristam, sive, ut alii loquuntur, ad oratorii custodem: cujus rei exemplum habemus in Vita S. Liobae cap. 5. Sed quicunque ille sit, is certe debet imprimis attendere ad istud Petri Damiani monitum (Opusc. 13, cap. 17): « Noverit significator horarum, quia nulli magis in monasterio est oblivio fugienda quam sibi. Si enim articulum suum cujuslibet synaxis hora vel praeventa, vel dilita non teneat, omnem procul dubio horarum succedentium ordinem turbat. Non ergo fabulis vacet, non longa cum aliquo colloquia misceat, non denique quid a saecularibus agatur inquirat; sed commissae sibi curae seraper intentus, semper providus, semperque sollicitus, volubilis sphaerae necessitatem quiescere nescientem, siderum transitum et elabentis temporis medicetur semper excursum. Porro psallendi sibi faciat consuetudinem, si discernendi horas quotidianam habere desiderat notionem, ut quandocunque solis claritas, sive stellarum varietas nubium densitate non cernitur, illic in quantitate psalmodiae quam tenuerit, quoddam sibi velut horologium metiatur. » Notat vero Boherius hunc Regulae textum duobus posse modis intelllgi, « vel quod abbas committat alicui fratri curam pulsandi, et discernendi quando pulsandum existat; vel solum discernendi quando sit pulsandum. Unde, inquit, vidi in quibusdam monasteriis, quod haec cura erat primicerii; in quibusdam prioris claustralis, vel subprioris. Talis enim cum tempus erat judicio suo pulsandi horas canonicas, faciebat signum sacristae, quod hora erat pulsandi primam, vel tertiam, aut alias horas; vel trahebat quamdam modicam campanellam, quae apud nos mostata vocatur, per quam etiam fit signum cum eadem campanella sacristae vel alio pulsanti, ut a pulsatione quiescat, quia non est de more quod quiescat sacrista a prima pulsatione horarum, donec fiat signum sibi.» Quaeret aliquis quibus veteres monachi signis uteremur ad convocandos fratres ad opus Dei.","prev":{"citation":"Regula 47.608.1-19","label":"47.608.1 to 47.608.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/47.608.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/47.608.1"},"next":{"citation":"Regula 47.608.41-78","label":"47.608.41 to 47.608.78","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/47.608.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/47.608.41"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}