{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 48.621.1-19","citation":"Benedict, Regula 48.621.1-19","ref":"48.621.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/48.621.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/48.621.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/48.621.1.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"« Cum dicit a mane prima, non dicit, ut prima legitima custodiatur; sed cum dicit a mane prima, quasi diceret mane prima cantetur; deinde inter primam cantatam et capitulum factum, jam prope est prima perfecta, sicut te docet punctus in superiore hac forma. et crux lux est, quando cantari debet prima; pnnctus quando potest exire de capitulo. Deinde de hoc, quod dicitur pene quarta, et quasi sexta varie intelligitur. Abbates enim spirituales custodiunt pene quarta, id est antequam quarta inchoetur, sicut te docet punctus qui in tertio campo, hoc est, spatio horologii est: ita dum tertia cantatur, quarta inchoetur. Deinde quasi sexta: Quasi sexta autem, id est antequam sexta incipiat, sicut punctus qui in quinto spatio horologii edocet, ut sexta cantata, tunc incipiat sexta hora. Item abbates saeculares, qui volunt laborare custodiunt ita, ut pene quarta intelligant, quasi aliquid de quarta est transactum, sicut punctus qui in quarto spatio horologii, demonstrat. Ita etiam quasi sexta intelligunt; hoc est quasi aliquid de sexta transactum sit, sicut punctus qui in sexto spatio est demonstrat. Sed melior est sensus superior, sicut abbates spirituales intelligunt. De octava hora non est dubium, quia quando exeunt de refectorio est plena sexta, deinde dormiunt septima hora, et media octava; deinde media octava surgendum est: vespera vero debet cantari inchoante undecima, sicut crux te docet quae est in virgula decima; unde fit, si legitime laboraveris, tunc omni tempore quatuor horis debet monachus laborare. » Ab hora autem quarta usque ad horam quasi sextam lectioni vacent.] Quaerit hic Richardus de S. Angelo qua de lectione iste S. Regulae textus sit intelligendus. Respondetque videri sibi ita intelligi debere, « ut monasterium, maxime illud quod convenienter facere potest, habeat duos magistros, ut unus grammaticam et alius theologiam doceat.","prev":{"citation":"Regula 48.2","label":"Chapter 48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/48.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/48.2"},"next":{"citation":"Regula 48.621.20-59","label":"48.621.20 to 48.621.59","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/48.621.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/48.621.20"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}