{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 48.621.114-139","citation":"Benedict, Regula 48.621.114-139","ref":"48.621.114","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/48.621.114","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/48.621.114","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/48.621.114.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Et tamen S. Wolphelmus abbas Bruvillerensis tempore meridiano non jacendo, sed, sedendo dormiebat, ut scribit Conradus in ejus Vita num. 40 (Bolland. 22 April.). Cum omni silentio.] Quantum esse debeat illud silentium eleganter describit S. Adalardus in Statutis (Lib. ii, c. 6, Spicil. tom. IV): « Quando vero dormiendi tempus fuerit, sive in die, sive in nocte, sicut silentium funditus in ore, ita in incessu, ut nullus injuriam patiatur, summa cautela esse debet. Nemo vestimenta sua excutere, nemo incaute ascendere vel descendere de lecto debet, vel caetera his similia, quae strepitu vel cujuslibet incommodo sonitum reddant, incaute agere debet. Sed et omni tempore, ut praedictum est, omnis ibi cautela servanda est, vel propter honestatem, vel propter infirmorum requiem, ne si forte aliquis ibidem necessitate coactus requiescere optat, alterius improbitate furbetur. » Vide Udalrici lib. ii, cap. 24. Aut certe qui voluerit legere, sibi sic legat, ut alium non inquietet.] De hac lectione habemus concilii Aquisgranensis canonem (Can. 38), « ut quando fratres post sextam dormiunt, si quis eorum voluerit legere, in ecclesia aut in lecto suo legat. » Huic canoni concinunt Consuetudines S. Benedicti abbatis Anianensis (Tom. IV Analect.): « Post cibum autem citius redeunt ad stratus suos, maxime juvenes vel negligentes, quorum mores notantur. Si qui sunt de quibus bene praesumitur, et volunt, liceat illis aliquantulum, sed tamen breviter, vacare orationi in ecclesia; in claustro autem vel prohibito loco nullus inveniatur, ne forte, quod absit, aliquis fabulis vacet vel otio. » Divionenses S. Benigni ne quidem brevem in ecclesia consessum indulgent; sed « nemo, inquiunt (Cap. 43), unquam de dormitorio, postquam ad meridianam vel ad completorium introierit, debet exire, nisi forte hi qui necessarii sunt propter hospites foris, sicut est hospitarius, eleemosynarius, granetarius, et hujusmodi, si cellerarius vocaverit eos.","prev":{"citation":"Regula 48.621.91-113","label":"48.621.91 to 48.621.113","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/48.621.91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/48.621.91"},"next":{"citation":"Regula 48.621.140-167","label":"48.621.140 to 48.621.167","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/48.621.140","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/48.621.140"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}