{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 48.621.306-331","citation":"Benedict, Regula 48.621.306-331","ref":"48.621.306","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/48.621.306","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/48.621.306","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/48.621.306.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Post horam vero nonam, aut in horto, aut ubi poscit utilitas, usque ad horam lecernarii omnes in unum solatium commodabunt. Hiemis vero tempore, matutinis vel prima transactis, omnibus usque ad tertiam vacare conceditur lectioni; qua consummata, gratanter quod eis injunctum fuerit implere festinem, ut jam dictum est, usque ad horam lucernarii. » Regula S. Usidori (Cap. 6): « Aestate a mane usque ad horam tertiam laborare oportet. A tertia autem usque ad sextam lectioni vacare; dehinc usque ad nonam requiescere. Post nonam autem ad tempus vespertinum iterum operari. Alio autem tempore, id est autumno, hieme, sive vere, a mane usque ad tertiam legendum, post celebrationem tertiae usque ad nonam laborandum est. Post refectionem autem nonae, aut operari oportet, aut legere, aut sono vocis aliquid meditari. » Regula S. Fructuosi (Cap. 6) dicta prima ad horam diei tertiam laborem praescribit; dicta tertia lectionem sive orationem; post refectionem quietem et silentium ad nonam. Deinde, si necesse fuerit, ut revertantur ad opus usque dum conveniant ad duodecimae officium. Regula Cujusdam ad monachos generatim scribit (Cap. 12): « Monachos semper oportet laborare, et sine sollicitudine vitam suam transigere. Omnia quaecunque laboraverint, excepto, ut supra diximus, pane exiguo et vestimento, pauperibus distribuant. » Regula Magistri (Cap. 50): « Tempore hiemis ab aequinoctio hiemali, quod est octavo calendas Octobris, usque in Pascha, quia frigus est, et mane tratres non possunt aliquid operari, a prima usque ad tertiam » lectionem jubet; dicta tertia, laborem usque ad sextam. Sexta cantata, laborem iterum usque ad nonam; qua item persoluta, laborem etiam usque ad lucernariam. « In aestatis vero tempore, id est a Pascha usque aequinoctium hiemale, quod est octavo calendas Octobris, quia magis mane refrigerat, a prima usque in tertiam operentur, ut recenti et suavi vel gravi brevium noctium somno careant.","prev":{"citation":"Regula 48.621.271-305","label":"48.621.271 to 48.621.305","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/48.621.271","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/48.621.271"},"next":{"citation":"Regula 48.621.332-356","label":"48.621.332 to 48.621.356","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/48.621.332","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/48.621.332"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}