{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 48.639.28-45","citation":"Benedict, Regula 48.639.28-45","ref":"48.639.28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/48.639.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/48.639.28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/48.639.28.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Atque ne…d genus exercitii eo mortuo insuper haberetur, scripsit epistolam ad Fulradum, magnae tunc in regno Francorum auctoritatis, in haec verba: Deprecor celsitudinem regis nostri pro nomine Christi Filii Dei, ut mihi nunc viventi indicare et mandare dignetur circa discipulos meos, qualem mercedem postea de illis fa…ere voluerit. Sunt enim peneomnes peregrini, quidam presbyteri, per multa loca ad ministerium Ecclesiae et populorum constituti. Quidam sunt monachi per cellulas nostras et infantes ad legentes (Forte infantibus ad legendas) litteras ordinati sunt; et aliqui seniores, qui longo tempore mecum viventes laboraverunt, et me adjuvabant. De his omnibus sollicitus sum, ut post obitum meum non disperdantur. Hinc mortuo Wigherto Fritislariensis monasterii abbate, praecipit ut Wigbertus presbyter et Megingodus diacomus Regulam insinuent, et magistri sint infantium, et praedicent verbum Dei fratribus. Floruere deinde studia litterarum in coenobiis, quantum aeruginosa illa ferebant tempora, ut non magis essent asceteria virtutis quam scientiarum. » Hactenus Mabillonius. Idem postea commendavit Carolus Magnus in Capitulari Aquisgranensi statuens (Cap. 72), ut scholae legentium puerorum fiant ubi psalmos, notas, cantus, compotum, grammaticam per singula monasteria et episcopia di…cant. » Longius hic foret, nec praesentis est otii per omnia excurrere monasteria. At praeterire non possum ardens in litteris hoc saeculo excolendis Benedictinarum virginum studium: « Quae laus, inquit iterum Mabillonius (Praef. in saec. iii, num. 47), etiam Bonifacio auctori tribuenda est. Is quippe in Britannia cum degeret, non tantum viros disciplinis imbuit, verum etiam monachas, quae tantae sapientiae virum, ut scribt Willibaldus, praeceptorem expetierunt. Quo praeceptore paginarum transcurrentes seriem, coelesti instanter scrutinio inhaerebant, et sacramentorum arcana mysteriorumque abdita jugiter meditabantur. In Germaniam ipse profectus, religiosas feminas e Britannia istuc advocavit, ex quibus Cuniuilt et filia ejus Berathgit valde eruditae in liberali scientia in Thuringorum regione constituebantur magistrae, ex Othloni lib.","prev":{"citation":"Regula 48.639.1-27","label":"48.639.1 to 48.639.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/48.639.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/48.639.1"},"next":{"citation":"Regula 48.639.46-67","label":"48.639.46 to 48.639.67","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/48.639.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/48.639.46"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}