{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 48.644.227-246","citation":"Benedict, Regula 48.644.227-246","ref":"48.644.227","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/48.644.227","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/48.644.227","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/48.644.227.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Basilium legitur (Num. 25): « Si duo reperti fuerint simul inter se conversantes, et commoni i non secesserint, sint excommunicati donec corrigantur. » Dominico die lectioni vacent omnes.] Aliisque pietatis exercitiis, quae sub lectionis nomine hic comprehenduntur, quasi diceret, Non operentur opera corporis, sed animae, inquit Boherius. Atque ita Regula SS. Serapionis, Macarii, Paphnutii, ut alterius Ma- … (Cap. 9): « Die autem dominica nihil aliud agant nisi Deo vacent, ne pro aliqua occasione se velint aut alios excusare. Tamen contestor, fratres, quod nulla operatio in die illa sancta comperiatur, nisi tantum hymnis, et psalmis, et canticis spiritualibus dies illa transigatur. » Huc referri debet quod monachi Fuldenses in libello supplici ad Carolum Magnum postularunt (Num. 3), ut « in his festivitatibus quibus major veneratio convenit, fratribus ab opere ad lectionem et psalmodiam vacare liceit, sicut apud majores nostros licitum est. id est in festivitate sanctae M…ae et duodecim apostolorum. » Exceptis his qui variis officiis deputati sent.] Sicut sunt servitores coquinae, infirmorum, hospitum, cellerarius. Cistercienses vero a coquendis panibus abstinebant, ut colligimus ex Vita S. Stephani abbatis Obazinensis, ubi haec leguntur (Lib. ii, num. 27, tom. IV Misc. Baluz.): « Quodam sabbato cum tot panes expendissemus (in eleemosynam) ut pene nihil in crastinum superesset, conislium fuit ut die dominico contra morem solitum coqueremus. » Si quis vero ita negligens et desidiosus fuerit ut non velit aut non possit meditari aut legere, injungatur ei opus quod faciat, ut non vacet.] Haec verba periodum immediate praecedentem non respiciunt, quia die dominuo non est operandum, sed ad ea quae loto hoc in capite dicta sunt referri debent. Duo autem hic hominum genera norat S. Benedictus: eorum qui possunt et nolunt medi ari aut legere, et eorum qui volunt quidem, sed non possunt.","prev":{"citation":"Regula 48.644.206-226","label":"48.644.206 to 48.644.226","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/48.644.206","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/48.644.206"},"next":{"citation":"Regula 48.644.247-264","label":"48.644.247 to 48.644.264","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/48.644.247","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/48.644.247"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}