{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 48.644.29-44","citation":"Benedict, Regula 48.644.29-44","ref":"48.644.29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/48.644.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/48.644.29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/48.644.29.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"» Porro vulgatum illud Apostoli effatum Scientia inflat, intelligendum esse de scientia charitate destituta, qualem monachi non modo non desiderant, sed modis omnibus aversantur. Caeterum et opera manuum suos habere inflatos, « neque in solo rerum corporearum nitore atque pompa, ut ait S. Augustinus (Lib. ii de Serm. Domini in monte cap. 12), sed etiam in ipsis sordibus luctuosis esse jactantiam, et eo periculosiorem quo sub nomine servitutis Dei decipit: » id quod S. Benedictum haudquaquam latere potuit, qui propterea loquens de artificibus monasterii, jubet (Cap. 57) ut, « si aliquis ex eis extollitur pro scientia artis suae, eo quod videatur uliquid conferre monasterio, hic tal s erigatur ab ipsa arte, et denuo per eam non transeat. t N…. Ex omnium pene auctorum consensu constat ignorantiam omnem penitus in monasteriis enervasse regulae vigorem, adeo ut …irum sit quosdam lapsum observantiae regularis in scientiam litterarum refundere; qua in re non levem viris sanctissimis inurunt injuriam, qui ut eversam inter monachos disciplinam redintegrarent, nullum salubrius adhiberi posse remedium existimarunt, quam si monachos sacris litterarum studiis informarent; id quod feliciter in Galliis exsecutus est Benedictus abbas Anianensis, et in Anglia Dunstanus, Athelvoldus et Oswaldus pontifices sanctissimi, illuc ad id advocatis ex alienis regnis et provinciis doctissimis monachis. Porro qui asserunt octavo nonoque saeculo scientias in monasteriis tantum florere coepisse, easque ruinae observantiae regularis, quae circa medium saeculum nonum contigit, causas faciunt, a vero longe aberrant. Nam pr me litteras longe ante saeculum octavum in monasteriis floruisse supra luce clarius demonstratum est. Secundo, nec verum est, quod lapsum observantiae ex studiis litterarum provenisse docent; qui si legissent historias, non studiis, hujusce rei causam attribuissent, sed bellis civilibus et incursionibus Normannorum, qui spoliatis incensi que monasteriis, monac os omnes sparsim effugarunt, ut vix ullum exstiterit in universo Francorum regno coenobium, quod eorum potuerit evadere furorem.","prev":{"citation":"Regula 48.644.1-28","label":"48.644.1 to 48.644.28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/48.644.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/48.644.1"},"next":{"citation":"Regula 48.644.45-63","label":"48.644.45 to 48.644.63","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/48.644.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/48.644.45"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}