{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 48.644.45-63","citation":"Benedict, Regula 48.644.45-63","ref":"48.644.45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/48.644.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/48.644.45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/48.644.45.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Veram e…unicam han ececcausam agnovit Adso Dervensis abbas, qui saeculo x libellum de miraculis et translatione S. Basoli describebat, ubi aperte docet quod in S. Basoli coenobio « partim propter incursus barbaricos, partim vero propter frequentes et perpetes in regno principum discordias, omnis antiquorum Patrum de…erit instituta traditio (Cap. 1 saec. iv Bened.). » Additque: « Tunc etiam et alia monasteria sunt suo honore privata, nudatae rebus ecclesiae, et plurimae subversae. » Nec magis eis favet quem citant truncatus concilii Vernensis canon; quem, ut plene intelligatur, plenum et integrum hic referre opus est: « In locis sanctis, hoc est monasteriis, alios studio, nonnullos desidia, multos necessitate victus et vestimenti a sua professione deviare comperimus (Cap. 12). » Hoc in canone studium opponitur necessitati; necessitas vero non opponitur nisi spontaneae voluntati; studium igitur hic loci non pro litterario exercitio sumitur, sed pro corrupta animi propensione in malum. Atque eo sensu Vernensis concilii canonem Gallice reddidit qui nuper dissertationem de hemina vini Benedictina vulgavit, vir doct…ssimus, ubi sic loquitur (In resp. ad object., n. 6): Le concile de Vernon tenu sous Charles le Chauve témoigne qu…ncore de son temps quantité de moines estoient sortis de leur voye, les uns par un dessein formé. les autres par pure négligence, et la pluspart faute d'avoir seulement de quoy virre et sevêtir. Nec magis audiendi videntur cum eorum monachorum lapsum qui Origenis e…rores secuti, Eutyche…is haereses amplexi, Adelfi et Euchitarum falsas novitates tuiti sunt, Nestorii, ac Severi impia dogmata propugnarunt, aut Anthropomorphitis adbaeserunt, studus litterarum attribuunt. Nam qui id ita asserunt, ipsi sibi manifeste contradicunt, cum ignota antiquis monachis studia fuisse doceant. Melius sane et veritati magis consentanee dixissent, si monachorum illorum qui tot in Oriente turbas et scandala excitarunt, casum non in studia, sed in eorum imperitiam refudissent.","prev":{"citation":"Regula 48.644.29-44","label":"48.644.29 to 48.644.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/48.644.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/48.644.29"},"next":{"citation":"Regula 48.644.64-84","label":"48.644.64 to 48.644.84","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/48.644.64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/48.644.64"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}