{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 49.652.212-226","citation":"Benedict, Regula 49.652.212-226","ref":"49.652.212","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/49.652.212","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/49.652.212","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/49.652.212.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Et cum ejus fiat oratione et voluntate.] Oratione, qua Dei imploret auxilium, ut quibus aliquid ad solitum pensum addendi dedit votum, quod eo inspilante petierunt, perficiendi im…endat adjutorium. Ubi observant commentatores non ita abbati de sua oratione esse praesumendum, quinetiam aliorum cum suis fratrum adhibeat preces; idque vel generali modo, omnium in capitulo orationes rogans, ut congregationis oblationes benigno Deus suscipiat intuitu; aut speciatim aliquos singulari poenitentiae zelo ferventes commendans, verbi gratia his verbis: Sunt nonnulli in hac nostra congregatione qui ad magnam de nostra licentia macerationem corporis sese astrinxerunt, hos vestris orationibus specialiter commendo. Similiter si quos ita negligentes repererit ut secundum regulam jejunare nolint, hos aliorum orationibus commendare debet. Et hunc esse S. Benedicti sensum genuinum existimo; quem sequuntur Hildemarus, Bernardus Cassinensis, Boherius, et Torrecremata, confirmaturque ex quadam versione Gallica, quae hunc locum ita reddit: Que leurs mortifications soient aidées de ses prières. Est tamen Nicolaus de Fractura, qui orationem hic pro benedictione interpretatur: « Oratione, inquit, id est benedictione, ut dicat abbas fratri abstinentiam suggerenti: Faciatis in benedictione Dei. » Et voluntate.] Non simplici permissionis vocabulo utitur, sed voluntatis; ut ei qui discretionis limites excedens, plus aequo corpus macerare velit, aut econtra cui ex toto nihil facere animus sit, accedat abbatis voluntas, quae et illum coerceat, et hunc ad majora impellat, uti docet Hildemarus, quanquam augere aliquid ad solitum pensum nolentem absolute ab abbate cogi non suadeat. Cum autem aliquis aliquid offert, « debet considerare abbas si persona est discreta, si mobilis vel stabilis, constans et fixa; si potens est ad sustinendum ejus natura; si sanus vel aegrotativus, si fervens aut tepidus; et secundum ista, vel totum quod petit, vel partem, aut nihil omnino concedat, » inquit Bernardus Cassinensis.","prev":{"citation":"Regula 49.652.184-211","label":"49.652.184 to 49.652.211","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/49.652.184","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/49.652.184"},"next":{"citation":"Regula 49.652.227-254","label":"49.652.227 to 49.652.254","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/49.652.227","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/49.652.227"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}