{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 49.652.227-254","citation":"Benedict, Regula 49.652.227-254","ref":"49.652.227","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/49.652.227","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/49.652.227","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/49.652.227.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Quia quod sine permissione patris spiritalis fit, praesumptioni deputabitur, et vanae gloriae, non mercedi.] Recte… hic Bernardus Cassinensis, Boherius, et Turrecremata observant, eum qui sine abbatis licentia boni aliquid aggreditur, tria ex S. Benedicto (Serm. de Abdic. rerum) incurrere damna: « Peccatum enim praesumptionis incurrit, in laqueum vanae gloriae incidit, et mercedem de suis laboribus aut abstinentiis non acquirit. » Imo etiam furtum sacrilegiumque committit, si Basilio magno credimus (Lib. iv, epist. 28). Recte ergo Goffridus abbas Vindocinensis Robertum monachum redarguit quod ex propria electione, sine ulla superioris permissione, tribus tantummodo in hebdomada diebus reficeret; et S. Basilius dixit (Serm. 2 de Institution. monach.): « Vera et perfecta obedientia subditorum ostenditur, non solum se a flagitiosis ex praepositi consilio abstinendo, sed et res laudabiles nisi juxta illius sententiam faciendo; nam abstinentia et omnis corporis maceratio ad aliquid quidem utilis est, sed si quis propriam voluntatem sequens, spreto praepositi consilio, quod sibi placitum fuerit faciat, majus erit malum quod faciet quam bonum; qui enim potesta i resistit, Dei ordinationi resistit, et praemium obedientiae continentia majus est. » Hinc etiam S. Theresa (Addit. ad ejus Vitam) cum aliquando sanctimonialem quamdam magnis poenitentiae operibus sese macerantem vidisset, et cogitasset num et ipsa melius faceret, si postposito confessarii consilio majoribus se daret poenitentiae exercitiis, sibi a Domino responderi audivit: « Absit, o filia; errare non potes viam quam sequeris tenens; caute et secure in ea ambula: magnae sunt illius religiosae macerationes; verum pluris aestimo tuam obedientiam. » Vide Haefient lib. x, tract. 8, disq. 6. Ergo cum voluntate abbatis omnia agenda sunt.] Ita ut « praeter abbatis mandatum nulla penitus voluntas vivat in nobis, » ut loquitur Cassianus (Lib. xii, c. 32). Haec est enim secura et unica monachis ad perfectionem tendentibus via;","prev":{"citation":"Regula 49.652.212-226","label":"49.652.212 to 49.652.226","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/49.652.212","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/49.652.212"},"next":{"citation":"Regula 49.652.255-261","label":"49.652.255 to 49.652.261","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/49.652.255","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/49.652.255"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}