{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 49.652.35-65","citation":"Benedict, Regula 49.652.35-65","ref":"49.652.35","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/49.652.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/49.652.35","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/49.652.35.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"» Quod tunc digne fit si ab omnibus vitiis nos temperemus.] Quid enim prodest abstinentia a cibis, nisi adsit abstinentia a vitiis? « Quod si gula sola peccavit, inquit S. Bernardus (Serm. 3 in Quadrag.), sola quoque jejunet, et sufficit. Si vero peccaverunt et membra caetera, cur non jejunent et ipsa? Jejunet ergo oculus, qui depraedatus est animam; jejunetauris, jejunet lingua, jejunet manus, jejunet etiam anima ipsa. Jejunet oculus a curiosis aspectibus et omni petulantia, ut bene humiliatus coerceatur in poenitentia, qui male liber vagabatur in culpa; jejun tauris nequiter pruriens a fabulis et rumoribus, et quaecunque otiosa sunt, et ad salutem minime pertinentia; jejunet lingua a detractione et murmuratione, ab inutilibus, vanis atque scurrilibus verbis; interdum quoque ob gravit tem silentii, et ab ipsis quae videri poterant necessa…; jejunet manus ab otiosis signis, et ab operibus omnibus, quaecunque non sunt imperata; sed et multo magis anima ipsa jejunet a vitiis, et propria voluntate. » Observant autem hic Bernardus Cassinensis et Boherius S. Benedictum nou dixisse absolute abstineamus a vitiis, sed temperemus: quia nonnulla existunt vitia quae licet propter manentem in nobis concupiscentiam penitus eradicare nequeamus, ea saltem adusque radicem truncare, et sic temperare possumus. Orationi cum fletibus, lectioni, et compunctioni cordis, atque abstinentiae operam demus.] Quinque hic praescribit S. legislator, quibus ut liberius vacarent veteres monachi, ab omni hominum frequentia separati, aut in cellis reclusi vivebant, aut in solitudinem se recipiebant, cujus rei praxim videre est in Vita S. Marii abbatis Bodanensis. n. 4; S. Marculi obbatis Nantuensis, n. 12; S. Samsonis I. ii, n. 12; S. Aemiliani, n. 10, et alibi passim, sed maxime in Vita S. Mariae Aegyptiacae, in qua Sophronius de monachis ad Jordanem degentibus sic loquitur (Apud Rosweid.","prev":{"citation":"Regula 49.652.13-34","label":"49.652.13 to 49.652.34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/49.652.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/49.652.13"},"next":{"citation":"Regula 49.652.66-82","label":"49.652.66 to 49.652.82","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/49.652.66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/49.652.66"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}